Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 99  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] lecti si finis obiciatur qui20 factus fuit inter antecessores ipsorum, et aliis
[002] modis consimilibus, ubi consensu tenentis fit descensus in breve de recto
[003] usque ad iuratam, et e converso in brevibus de ingressu in quibus imprimis
[004] non iacuit nisi unicum essonium de malo veniendi. Accrescit aliquando per
[005] narrationem essonium de malo lecti, quia esto quod tam petens quam
[006] tenens omittant21 loqui de ingressu in narratione sua et22 proponant23 in
[007] narratione sua24 de iure et proprietate, et inde sicut sæpius contingit emergat
[008] magna assisa vel duellum vel alia forma processus, ingressu prætermisso,
[009] quod tamen raro accidit nisi de consensu partium, statim post diem
[010] datum partibus poterit tenens se essoniare de malo veniendi et postea de
[011] malo lecti, et hoc provenit ex narratione iuris potius quam ex virtute brevis
[012] originalis. Et hoc prima facie videtur esse contrarium25 ei quod dicitur
[013] quod26 secundum brevia originalia iudicanda sunt essonia et ab eis procedunt.
[014] Ad quod sic poterit responderi quod quamdiu breve originale stetit
[015] in suo vigore tantum unicum sequebatur essonium. Sed postquam per
[016] narrationem partium et consensum eorum locum non tenuit, et mutata
[017] narratione in iure processum est, tunc ad essonium de malo lecti pervenitur
[018] et procedendum erit tamquam ab initio processum esset per breve de recto.
[019] Et de iis quæ dicta sunt hic27 fit28 superius mentio de brevi29 de30 ingressu,
[020] sed hic fit repetitio ut addatur.

Qualiter essonia de malo veniendi debeant irrotulari de servitio domini regis.


[022] QUIA diversimode fit irrotulatio31 essoniorum secundum diversitatem
[023] brevium et placitorum, ad32 instructionem minorum dicendum erit de33
[024] irrotulatione. Sed quia de modo irrotulationis dictum est supra de illis qui
[025] peregre profecti sunt ultra mare, sive in Terram Sanctam pro generali
[026] passagio, sive pro simplici peregrinatione, sive citra mare Græcorum in
[027] peregrinatione versus Sanctum Iacobum vel alibi, ideo de modo peregrinationis
[028] huiusmodi non erit34 hic35 repetendum, sed de servitio domini regis
[029] ita videlicet, A. de N. quod36 est in servitio domini regis ultra mare, vel
[030] citra, versus talem de tali placito per talem, et in quo casu differri poterit
[031] loquela quamdiu essoniatus fuerit in servitio domini regis, dum tamen
[032] habeat ad manum quolibet die warantum suum37 breve38 domini regis.

Item de eodem qualiter de simplici essonio de malo veniendi.


[034] ITEM si quis se essoniaverit de39 essonio40 de malo veniendi unus versus



Notes

20. quod, OC, MG.

21. dimittat, MG, OC (-it); omittat, V.

23. proponat, V, CM.

22-24. Om., OA, CE, OB, MA, MB, MG, Y.

25. necessarium, OC; necessaria, MG.

26. Om., OC, CM.

27. Om., OC, MG; hoc, CM.

28. sit, OC, MG.

29-30. Om., OC, MG.

31. in rotulo, OB, MA.

32. secundum, OC, MG.

33. Om., OC, MG.

34. est, OB, MA, MB.

35. ibi, OC, MG; om., CM.

36. qui, V, MG, CM.

38. scilicet b. OC; de b. MG.

37-38. Om., OA, CE, OB, Y, MB; om. dum . . . breve, MA.

39-40. Om., V, MA, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College