Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 100  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] unum, tunc fiat sic irrotulatio de simplici essonio: talis versus talem de tali
[002] placito per talem. Et ita semper quod in principio fiat mentio de comitatu
[003] in margine, et hoc si tantum sit unus petens et unus tenens, et quilibet
[004] eorum se poterit essoniare semel et simul eodem die summonitionis vel
[005] vicissim, modo unus et41 modo alius, si petens hoc voluerit. Et ideo petenti
[006] competit essonium quia non licet in hoc casu tenenti quod petenti non
[007] liceat. Et sic fiat irrotulatio de petente cum tenens se essoniaverit: et idem
[008] f.348] talis1 versus talem2 de eodem per talem. Et3 hoc si ambo se simul
[009] et eodem die essoniaverint.4 Si autem vicissim et tenens se prius essoniaverit
[010] et petens comparuerit et eundem diem in curia receperit, ad alium
[011] diem si voluerit se essoniare poterit et e converso. Si petens primo die se
[012] essoniaverit et tenens comparuerit et eundem diem receperit, ad alium
[013] diem se essoniare poterit, et ita multotiens quamdiu petens essoniatus
[014] fuerit. Si autem plures sint5 ibi participes tenentes in communi vel separatim,
[015] quilibet habebit essonium suum et suum essoniatorem, dum tamen
[016] si in communi, poterunt se essoniare omnes simul et eodem diem vel
[017] vicissim, unus vel plures, donec quilibet unicum habuerit essonium si
[018] voluerit antequam compareat et non plura, et tunc fiat irrotulatio sic:
[019] talis6 versus talem7 de tali placito per8 talem.9 Et eodem modo dicatur de
[020] aliis10 tenentibus omnibus11 qui se essoniaverint, et illis12 qui præsentes
[021] fuerint dabitur idem dies, et contra absentes procedendum erit ad defaltam.
[022] Si autem plures sint tenentes qui tenuerint pro13 diviso quilibet
[023] habebit essonium suum, sed non vicissim ut supra. Si autem unus tenens
[024] vel plures se essoniare debeant versus plures petentes, non oportet mentionem
[025] facere de omnibus petentibus, sed de uno tantum, et de aliis in
[026] brevi nominatis. Et eodem modo fiat de uno petente vel pluribus versus
[027] plures tenentes.

Item si warantus vocatus fuerit.


[029] SI autem warantus vocatus fuerit ab uno tenente vel pluribus, unus warantus
[030] vel plures, quilibet ipsorum14 unicum habebit essonium si voluerit simul
[031] vel vicissim, tam tenens qui vocavit quam warantus vocatus, unus sive
[032] plures. Et unde cum warantus se essoniaverit sic fiat irrotulatio: talis15
[033] quem talis16 vel17 alii tales vocaverunt ad warantum versus talem18 vel



Notes

41. Om., V, MA, CM.

1. Om., MA, MB; t. scilicet petens, V, OC, CM, MG, MC, LA (+).

2. t. scilicet tenentem, V, OC, MG, MC, LA (+).

3-4. Om., OB, MA, MB.

5. sunt, CE, LA; om., MG.

6. t. scilicet tenens, V, MC, LA (+).

7. t. scilicet petentem, V, MC, LA (+).

8-9. Om., MC, LA.

12. de illis, V, OB; illi, MA, CM, OC, MG; ill., OA, MB, MC, Y.

10-11. o. t. et aliis, OC, MG.

13. in, OB, MA, MB.

14. eorum, OC, MG.

15. t. warantus scilicet, V, MC, LA (+).

16. t. scilicet tenens, V, MC, LA (+).

17. et, OB, MA, MB, CM, Y.

18. t. petentem, V, LA (+); t. scilicet petentem, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College