[001] Responsio: per talem narrationem et interrogationem non stat in [002] vigore suo nec retinet virtutem brevis de ingressu, immo illam excedit, et [003] cum per narrationem contra sui ipsius naturam incipiat esse quod non fuit, [004] eius habebit naturam quod incipit esse, et omnia habebit remedia quæ [005] breve de recto et maxime quantum ad essonia, secundum quod superius [006] dictum est. Item duo iacent essonia in brevibus de divisis si aliqua particula [007] terræ remanet in contentione, et ubi processum est sicut per breve de [008] recto, et tunc demum iacent cum terra fuerit specificata. Item iacent duo7 [009] de servitiis et consuetudinibus postquam deforciator responderit et certum [010] quid deduxerit8 in iudicium, quia ad duellum vel9 magnam assisam procedi [011] non potest nisi super certa re et expressa. Item in quolibet brevi ubi quis [012] excedit formam brevis et loquitur de iure et in10 quibus11 interseritur narratio [013] ut de iure, sicut aliquando contingit in brevi quo iure et aliis et ubi [014] pervenitur ad magnam assisam, iacet essonium de malo lecti ut infra plenius [015] dicetur. Et sciendum quod non ad omne breve quod vocatur et incipit [016] per præcipe sequitur essonium de malo lecti, quia sunt plura quæ incipiunt [017] per præcipe quæ in nullo tangunt ius merum, quia sunt de ingressu ad firmam [018] et ad12 terminum, vel breve quod sequitur post novam disseisinam ubi [019] iuratores fuerint13 electi et visus terræ factus fuit,14 et quod fertur super [020] disseisitorem15 vel filium eius et heredem vel alium ab eo qui disseisitus est [021] vel eius herede.
Ubi vertitur breve de recto in breve de ingressu per narrationem et e converso.
[023] IN brevibus vero de recto quæ vocantur præcipe et ubi duo iacent essonia, [024] placitum16 ita aliquando mutari poterit quod nullum iacebit essonium de [025] malo lecti post illam mutationem. Verbi gratia: esto quod petens petat [026] terram aliquam de seisina avi sui et dicat omnia verba pertinentia ad [027] duellum, et adiciat quod avus suus inde obiit seisitus ut de feodo et17 iure, [028] et quod idem tenens non habet ingressum in terram illam nisi per hoc quod [029] intrusit se in eandem post mortem avi sui dum idem petens vel pater ipsius [030] petentis fuit infra ætatem, vel alio modo, ut si dicat, et in quam non habet [031] ingressum nisi per hoc quod posuit se in terram illam ut capitalis dominus [032] post mortem ipsius talis avi sui die quo obiit, et inde18 fiat iurata per iudicium [033] curiæ et per consensum partium, scilicet si tam petens19 quam tenens [034] in hoc consenserint, quod aliter fieri non debet nisi ambo in iuratam se [035] f.347b] posuerint, tunc statim cessabit essonium de malo lecti secundum [036] quod superius fit mentio. Eodem modo impediri poterit essonium de malo