Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 97  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] tunc primo habebunt essonium de malo lecti, si languor non præcesserit,21
[002] et vicissim se poterunt essoniare de malo lecti, cum warantizaverint, sicut
[003] ipsi principales tenentes, donec semel22 habuerint languorem.

Ad quæ brevia pertinent duo essonia de malo veniendi et similiter de malo lecti.


[005] VIDENDUM inter cetera ad quæ pertineant immediate duo essonia. In quo
[006] casu necesse erit quod in essoniis de malo lecti allocandis primo inspiciantur
[007] brevia originalia, inter quæ inveniri poterunt duo brevia a quibus
[008] generaliter duo procedunt essonia, scilicet breve de recto de23 terra, sed
[009] non26 breve de recto de dote, quia ad breve de recto de dote non iacet essonium
[010] de malo lecti, ex quo non sequitur ex eo duellum neque magna
[011] assisa. Item duo sequuntur essonia quoddam27 breve de recto quod vocatur
[012] præcipe, sicut illud ubi quis terram quam petit clamat tenere de domino
[013] rege in capite, quod immediate terminari debet in curia domini regis.
[014] Item breve quod loquitur de servitiis et consuetudinibus. Item breve de
[015] advocatione ecclesiæ quod similiter immediate28 terminari debet in curia
[016] domini regis. Est etiam quoddam breve quod vocatur præcipe a quo per
[017] accidens et ex discretione iustitiariorum duo procedunt essonia, in quo fit
[018] mentio de longinquo ingressu. Verbi gratia:

Ubi iacet essonium de malo lecti de longinquo ingressu.


[020] PRÆCIPE A. quod iuste et sine dilatione reddat tali abbati29 tantam terram
[021] cum pertinentiis in tali loco quam clamat esse ius ecclesiæ suæ, et in quam
[022] idem A. non habet ingressum nisi per B. quondam abbatem talem, qui sine
[023] assensu et voluntate capituli sui illam dimisit etcetera. Et in huiusmodi
[024] f.347] brevibus priusquam fiat iudicium de essonio de malo lecti si factum
[025] fuerit, inquirendum est a petente per quantum tempus adversarius
[026] suus terram illam tenuerit1 et quando abbas obiit per quem ingressum habuit.2
[027] Si vero dicat quod per triginta vel quadraginta annos et amplius,
[028] tunc admittatur essonium de malo lecti et hac ratione, quia3 cum alii
[029] abbates medii et conventus semper permiserunt4 ipsum tenentem sine
[030] clamio, et postea post prædictum ingressum de tali ecclesia possent alii
[031] abbates succedentes cum5 consensu conventus confirmasse factum6 primi
[032] abbatis, videtur et præsumendum est quod ipse tenens iuste possideat et
[033] iusto titulo donec probetur in contrarium, unde facilius in hoc casu admittitur
[034] essonium de malo lecti. Sed quæro quare processum est per tale
[035] breve cum breve de ingressu non excedat tempus assisæ mortis antecessoris.



Notes

21. præcessit, OA, CE, CM, Y.

22. simul, OB, MA, MB, OC, MG.

23-26. Om., MB, CM.

27. quodam, V, OA, MB; om., CM.

28. Om., OB, MA, MB, MG.

29. Om., OB, MB; om. abbati . . . tali, MA.

1. tenuit, V, CM.

2. habuerit, OB, MA, MB.

3. Om., OB, MA, MB.

4. permiserint, OC, CM.

5. sine, OC, MG.

6. item, OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College