Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 96  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] primo die simul essoniati fuerint de malo veniendi, et ad alium diem
[002] compareat uxor et vir essoniatus fuerit de malo lecti, et ad diem datum
[003] cum essoniatus visus fuerit testatum fuerit per14 milites15 quod sit malum
[004] transiens, et uxor eodem die se essoniaverit de malo lecti, quæritur an
[005] sit essonium allocandum immediate post apparitionem cum semel in curia
[006] comparuerit16 post essonium de malo veniendi; et allocandum non erit
[007] quia essonium de malo lecti semper sequitur essonium de malo veniendi
[008] immediate, et17 de apparitione tempore medio tollitur18 omnino essonium
[009] de malo lecti, et per aliud essonium immediate, sicut de servitio domini
[010] regis, si præcedat essonium de malo lecti, vel si aliud intervenerit illud
[011] idem erit dicendum. Post essonium vero de malo lecti numquam iacebit
[012] f.346b] essonium de malo veniendi de tempore præterito, et non nisi
[013] summonita fuerit loquela et posita coram iustitiariis itinerantibus,
[014] quasi ex nova summonitione vel nova resummonitione post iter iustitiariorum,
[015] cum quis ad ultimum diem essoniatus fuerit in banco et languor ei
[016] adiudicatus non fuerit, et licentiam habuerit surgendi occasione itineris
[017] iustitiariorum. Item esto quod vir essoniatus fuerit de malo lecti et milites
[018] forte ad diem datum non venerint, et uxor se essoniaverit de malo veniendi
[019] et diem habuerit per essoniatorem suum, et milites attachiati fuerint
[020] et eundem diem habuerint, ad quem si milites non venerint oportet
[021] quod uxor compareat, et si defaltam fecerit defalta sua erit utrique damnosa,
[022] ita quod uterque amittet per defaltam unius quicumque illorum defaltam
[023] fecerit, quia res sive tenementa uxoris non recipiunt divisionem
[024] sicut inter coheredes et participes. De hac materia inveniri poterit de
[025] termino Sancti Hillarii anno regis Henrici octavo comitatu Devoniæ,
[026] de Thoma de Tingelande.19 Si autem bis se essoniaverit, tunc observetur
[027] ut supra dictum est. <Et oportet quod compareat ad omnes dies sine
[028] essonio donec visus factus fuerit de viro suo postquam semel habuerit
[029] essonium de malo veniendi, quia plura habere non poterit antequam simul
[030] compareant vir et uxor: et idem dicatur de viro cum uxor essoniata fuerit
[031] de malo lecti.> Item cum quis plures warantos vocaverit sive sit tenens
[032] unus sive plures, si tale sit placitum et tale breve quod sequi debeant20
[033] essonia de malo lecti, tunc videndum erit utrum tenentes qui warantum
[034] vocaverint languorem habuerint, quidam vel omnes, vel non. Si autem
[035] languorem habuerint, waranti languorem non habebunt. Tenentes vero
[036] essonium habebunt de malo lecti donec waranti warantizaverint, et
[037] waranti nullum antequam warantizaverint. Cum autem warantizaverint,



Notes

14-15. Om., OB, MA, MB; p. quatuor m., OC, MG.

16. apparuerit, MC, LA.

17. Om., OC, MG.

18. Om., OC, MG.

19. Tungelande, Gungelande, Gundolond., Gundelonde, Gundelaunde, Tingilhange, Tingilhand., MSS var.

20. debent, OA, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College