Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 94  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] languores, quod esse non debet. Igitur cum unus ex pluribus essoniatus
[002] fuerit de malo lecti, cessabunt28 omnino29 essonia de malo lecti30 in personis
[003] aliorum donec sciatur utrum talis habuerit languorem vel malum
[004] transiens, propter inconveniens supra dictum; et cum unus languorem
[005] habuerit, de cetero cessabunt omnia essonia de malo lecti in personis
[006] aliorum. Sed esto quod cum unus ex pluribus essoniatus fuerit de malo lecti,
[007] et alii cum habuerint diem per essoniatores suos se faciant essoniari de facto
[008] ad diem illum de malo lecti, iudicium essonii erit in suspenso usque ad
[009] quartum diem. Et quo casu si31 quatuor milites venerint et testati fuerint
[010] visum et quod dederint32 ei languorem, tunc ne absens sit omnino33 indefensus
[011] propter necessitatem de consilio curiæ succurritur ei, ita quod
[012] vertetur essonium de malo lecti in essonium de malo veniendi.

Quandoque vertitur essonium de malo lecti in essonium de malo veniendi ex necessitate et ex consilio curiæ.


[014] SED esto quod ad diem datum per essonium capiatur inter partes dies
[015] amoris, cum uterque comparuerit ad illum diem sequetur34 essonium de
[016] malo veniendi, et si se essoniaverit de malo lecti, eodem modo verti poterit
[017] essonium de malo lecti in essonium de malo veniendi ut prius. Et sic
[018] fieri poterit in omni casu ubi35 iacuerit essonium de malo veniendi, sed si
[019] nullum erit hoc defalta, sed numquam vertetur36 essonium de malo veniendi
[020] in essonium de malo lecti, et ita quod habebit duo essonia quodlibet
[021] post aliud sine apparitione, et sic cum unus ex pluribus languorem habuerit,
[022] extunc cessabunt omnia essonia de malo lecti in toto placito illo
[023] sive tenentes37 warantum vocaverint sive non. Si autem dederint ei malum
[024] transiens, tunc primo tenebit38 essonium secundum de malo lecti in persona
[025] alterius essoniati. Si autem quatuor milites non venerint infra
[026] quartum diem nec primo essoniatus, tunc eodem modo et eadem necessitate
[027] ut prædictum est vertitur essonium de malo lecti in essonium
[028] de malo veniendi, donec sciatur utrum primo essoniatus de malo lecti
[029] habuerit languorem vel non. Et ad omnes dies sequentes erit ut prædictum
[030] est, secundum quod testatum fuerit per quatuor milites. Si autem partitio
[031] facta fuerit inter plures coheredes de communi hereditate, et ita quod
[032] quilibet respondere debeat de parte sua in principio litis antequam omnes
[033] simul comparuerint, quilibet per se habere poterit essonium de malo lecti
[034] f.346] et quilibet languorem, et ita quod plures possunt esse languores
[035] post divisionem hereditatis. Ut de termino Sancti Michælis anno regis
[036] Henrici nono incipiente decimo comitatu Suffolciæ, de Salomone de



Notes

29. omnia, MC, LA, OC, CM, Y.

28-30. Om., MA, MB, MG.

31. cum, OB, MA, MB, Y.

32. dederunt, OB, MA, MB; defenderit, MG.

33. Om., OB, MA, MB, OC.

34. sequitur, OC, MG; sequatur, V.

35. nisi, LA, CM.

36. vertitur, V, OC.

37. petentes, MG; petens, OC.

38. t. eum, MG, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College