Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 93  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] et non probandum propter dubium eventum essonii. Item est
[002] nuntius qui aliquando mittitur, vel licet non mittatur, verba facit pro
[003] absente quasi pro amico, et nuntiat tale impedimentum intervenisse
[004] quod summonitus venire non possit,8 et talis proprie dicitur nuntius et
[005] non essoniator sicut alii prædicti, et audiri debet sic9 nuntians usque ad
[006] quartum10 diem et quandoque ulterius usque ad11 iudicium de defalta.

Item quotiens.


[008] ITEM quotiens. Et sciendum quod omni tempore post essonium de malo
[009] veniendi donec adiudicatus fuerit ei languor et habuerit languorem,
[010] scilicet annum12 et diem, quia post languorem adiudicatum aliquando ex
[011] causa de voluntate petentis poterit dari essoniato licentia surgendi ut
[012] statim respondeat, quod quidem sine voluntate petentis nulla ratione esset
[013] concedendum ante annum et diem, et cum ita responderit et diem habuerit,
[014] poterit post essonium de malo veniendi essoniare13 se14 de malo lecti, quia
[015] non sufficit quod languor sit adiudicatus nisi fuerit adimpletus. Item si
[016] plures fuerint15 participes qui tenuerint in communi, possunt omnes se
[017] essoniare si voluerint simul et16 uno die. Et si in essonio de malo lecti
[018] fuerit omnibus simul languor adiudicatus, erit languor omnium quasi
[019] unus languor. Si autem cum17 plures essoniati fuerint de malo lecti, cum
[020] visi fuerint post essonium poterit quibusdam adiudicari languor et quibusdam
[021] malum transiens, et omnes qui18 languidi sunt ad diem quo testificabitur
[022] languor habebunt annum et diem apud turrim, et alii non,19 sed diem
[023] communem cum20 sine aliis non teneantur21 respondere. Et cum semel uni
[024] f.345b] vel pluribus fuerit languor adiudicatus et22 in iudicio testatus,
[025] nullus eorum de cetero habebit essonium de malo lecti nisi ut prædictum
[026] est si detur licentia surgendi, sed semper essonium23 habebunt de malo
[027] lecti donec unus vel plures vel omnes simul habuerint24 languorem. Item
[028] poterit unus ex pluribus uno et eodem die essoniare se de malo lecti, et
[029] particeps suus unus vel plures de malo veniendi. Et si illi qui de malo
[030] veniendi se essoniaverint, de malo lecti ad alium diem se essoniare non
[031] poterunt donec constiterit de primo essoniato utrum habuerit malum
[032] transiens vel languorem, quia si languorem habuerit et25 de hoc constiterit,
[033] et alius similiter se essoniaret26 de malo lecti ad alium diem et
[034] haberet languorem, ita possent27 esse in uno placito simul et semel duo



Notes

8. potest, OB, MA, MB.

9. sicut, V, MG; om., CM.

10-11. Om., OC, MG.

12. per annum, MC, LA.

13. essoniari, CE, MG.

14. Om., OC, MG, MC.

15. sint, Y, OB, MA, MB; fuerit, LA.

16. in, OC, MG, CM.

17. Om., OC, MG, CM.

18. Om., MC, LA.

19. non eundem diem, V, OC, MG: non eundem, OB, LA; eundem, CM.

20. Om., OC, MG.

21. teneatur, MA, CM; tenentur, V, MC, LA.

22. Om., OA, CE, OC, MG.

23. Om., OC, MG.

24. habuerunt, MC, LA.

25. Om., OA, CE, MC, LA, OC.

26. essoniaverit, OC, MG, MA.

27. possunt, OC, MG, CM, MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College