[001] a communi stipite usque ad coniunctas41 personas, scilicet duos fratres vel [002] plures vel eorum heredes in infinitum descendentes, in principio litis [003] sequitur unum essonium aliud ut prædictum est, sed in fine sequi desinit [004] cum iudicatum fuerit quod42 duellum nec magna assisa iacuerit inter tales [005] personas a communi stipite venientes. Item est et aliud breve de recto [006] ubi unum essonium aliud non sequitur, nec in principio brevis nec in medio [007] nec in fine nec aliquo tempore, quale est breve de dote, quia numquam erit [008] ibi duellum nec43 magna assisa. Et generaliter verum est quod ubicumque [009] sequi possit magna assisa et duellum, et quamdiu et dum sequi possit, [010] locum habebit essonium de malo lecti, et ubicumque non sequitur duellum [011] vel44 magna assisa, vel si sequi inceperint et sequi desierint, numquam [012] f.345] locum habebit essonium de malo lecti. Item videndum quis se1 [013] essoniare possit de malo lecti post essonium de malo veniendi. Et sciendum [014] tam masculus quam femina, plures et unus. Item warantus cum warantizaverit, [015] dum tamen languor non præcesserit ut inferius dicetur. Item tam [016] minor quam maior, dum tamen minor infra ætatem teneatur de feoffamento [017] ei facto ad breve de recto respondere, quia in hoc casu omnia [018] habebit remedia quæ haberet aliquis maior in causa proprietatis, licet per [019] se respondere non possit vel iurare, potest tamen per custodem et curatorem [020] qui si opus fuerit iurare poterunt ad warantizandum essonium [021] in animam ipsius minoris, si implacitatus fuerit de aliquo et essoniatus [022] de malo veniendi de quo antecessor suus non obiit seisitus ut de feodo, [023] et ubi præsentia sua fuerit necessaria quod2 ad ius respondeat. In quo casu [024] semper fiat mentio super essonium de minori ætate, ita scilicet, et sciendum3 [025] quod talis est infra ætatem. Si autem petat minor in causa possessionis [026] seisinam antecessoris sui per assisam, nullum habebit essonium [027] minor petens nec tenens contra eum, cum tantum operetur eius absentia [028] quam4 præsentia, cum nihil dicere possit quare assisa remaneat quin [029] statim capiatur.
Item quando fieri debeat essonium de malo lecti et qualiter.
[031] ITEM quando fieri debeat essonium de malo lecti et qualiter. Sciendum [032] quod tertio die inclusivo, scilicet ante diem datum per essoniatorem in [033] essonio de malo veniendi, et per duos qui non dicuntur essoniatores sed [034] nuntii eo quod mittuntur vel nuntiant ad excusationem et non essoniant, [035] quia diem non recipiunt nec affidant de habendo waranto suo ad aliquem5 [036] diem ad probandum excusationem,6 ut supra de essonio de malo veniendi. [037] Et sic mitti poterit quis ad essoniandum7 et probandum vel ad essoniandum