Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 89  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] tenementa per diversa iura. Si autem diversa tenementa et26 per diversa
[002] iura, tunc oportet quod petens si unus sit quod27 essoniat se versus omnes
[003] cum expressione personarum, quia sunt ibi diversa iura et diversa placita
[004] licet plures tenentes in uno brevi comprehendantur. Et si plures sint
[005] petentes in communi et unus tenens sive plures, oportet quod omnes
[006] petentes se excusant28 aut sequantur et veniant. Sed defalta unius omnibus
[007] aliis non erit damnosa nisi tantum illi qui defaltam fecit de parte sua.
[008] Si autem tenentes teneant in communi vel29 pro diviso, dum tamen ut
[009] participes, si petens unus vel plures se essoniaverint, dum tamen omnes,
[010] sufficit si essoniati sint contra unum et alios in brevi nominatos, vel tantum
[011] contra unum sine mentione de aliis ratione supra dicta, quia cum
[012] petentes excusati fuerint versus unum tenentem ex pluribus in communi,
[013] alii sine eo procedere non poterunt ad defaltam. Item si cui accideret
[014] infirmitas in itinere veniendi et30 quod impotens sit veniendi,31 eodem
[015] modo impotens esse poterit mittendi plures personas ad excusandum
[016] suam absentiam, et ideo sufficit si unicam32 personam mittat contra plures
[017] qui sunt quasi unica persona propter unicum ius quod habent. Item
[018] essonium non fit parti sed curiæ ut videtur, quia in absentia adversarii
[019] poterit quis se essoniare sicut in præsentia. Et eodem modo in absentia
[020] adversarii poterit fieri warantizatio essonii et sacramentum. Et unde
[021] videtur quod sufficit si iustitiariis de impotentia etiam33 sine parte altera.
[022] f.344] Et ideo si impotens sit veniendi vel mittendi versus unum impotens
[023] esse poterit mittendi versus plures, et non refert nisi quod iustitiariis
[024] constiterit de impotentia. Sed contra si plures sint petentes oportet
[025] quod tenens unus vel plures se essoniet1 versus quemlibet nominatim, ita
[026] quod designetur quis, contra quem et de quo placito, secundum2 quod
[027] videri poterit in attornato faciendo quis attornaverit et quem et versus
[028] quem et in3 quo placito,4 quæ omnia si non exprimantur non valebit
[029] attornatio. Eodem modo ut videtur observari deberet5 de essonio, quia
[030] potest quis tenens6 esse essoniatus versus unum ex7 pluribus et in defalta
[031] versus alium, sed observandum erit ut supra, secundum quod ibi fuerit
[032] unum placitum vel plura.

Item quis post duelli vadiationem se poterit essoniare.


[034] ITEM quis? Et sciendum quod essoniari poterit tam campio quam dominus
[035] principalis post duelli vadiationem simul et uno8 die vel vicissim. Ut de



Notes

26. Om., OB, MA, MB, CM.

27. Om., V, CM; qui, MA.

28. excusent, OB, MA, MB, Y.

29. et, OB, MA, MB, Y.

30-31. Om., OC, MG, CM.

32. unam, MC, LA.

33. et, CE, CM, MG.

1. essonient, OC, MG, CM.

2-4. Om., OA, CE, OB, MA, MB, Y.

3. de, V, MC.

5. debet, OB, MA, MB.

6. Om., OC, MG (om. t. esse).

7. de, OB, MA, MB.

8. eodem, OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College