Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 90  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] termino Sancti Michælis anno regis Henrici nono9 incipiente decimo10
[002] comitatu Cantebrigiæ, de quodam recordo de abbate de Eynesham.11

Item quando?


[004] ITEM quando? Et sciendum quod primo die litis, quia non sufficit quod in
[005] crastino, scilicet secundo die, terti vel quarto, licet expectari debeat
[006] ille qui summonitus est usque ad quartum diem, ut12 infra veniat vel
[007] nuntium mittat ad excusandum suam absentiam, licet sicut13 essoniator
[008] diem non recipiat si forte essonium locum non habeat, secundum quod
[009] inferius dicetur de defaltis. Si autem essonium competat summonito et
[010] faciat se14 essoniare15 die secundo vel tertio, allocabitur essonium et
[011] dabitur dies essoniato per essoniatorem suum. Et ad diem illum allocabitur
[012] petenti defalta si se tenere voluerit ad defaltam. Et quo casu si tenens
[013] se excusare non possit ad diem illum amittere poterit16 seisinam.

Item ubi?


[015] ITEM ubi? Et sciendum quod in iudicio et coram suo iudice et non alio,
[016] licet17 coram eo qui habeat iurisdictionem cum alius18 iustitiarius quam
[017] suus non habeat19 iurisdictionem neque coertionem. Et si autem coram
[018] alio per errorem se fecerit essoniare20 ad hoc21 valebit essonium, de gratia
[019] tamen, quod salvabitur defalta quousque iudicium reddatur de defalta,
[020] ulterius autem vix poterit excusari.

Item quotiens?


[022] ITEM quotiens? Et sciendum quod ad quamlibet22 apparitionem in iudicio
[023] secundum quod summonitus tenuerit per se vel in communi, postquam
[024] diem in iudicio recepit,23 post visum petitum, warantum vocatum, et
[025] post diem datum sub spe pacis vel alio modo. Et generaliter in omni casu
[026] in24 principio litis ad quamlibet25 summonitionem ubi controversia sive
[027] placitum fuerit inter partes, et ubi fuerit iudicium et qui iudicet inter
[028] partes, et sive ab initio præcipiatur quod vicecomes habeat corpus sine
[029] solemnitate attachiamentorum, vel quod venire faciat vel distringat per
[030] terras et catalla, alioquin iniuriosum esset vocato in ius iuris beneficium
[031] denegare. Si autem nullum sit ibi placitum26 nec iudicium, sed sit aliquis
[032] qui mandet aliquem ut ballivum suum, aliud erit dicendum ut supra.



Notes

9-10. decimo i. undecimo, OC, MG.

11. Heynesham, Cynesham, Evesham, Benesham, MSS. var.

12. vel, OB, MA, MB, CM, MG.

13. sic, OA, CE, OC, MB, Y, LA, MC; sint, OB, CM; sic, MG; suus, V; om., MA.

14. ei, OC, MG.

15. essoniari, V, MG.

16. possit, OC, MB.

17. scilicet, OB, MA, MB, CM; sed, OC.

18. aliis, V, OC.

17-19. nisi seisinam habeat coram eis qui habeant, MG; licet coram eo qui habeat, CM.

20. essoniari, V; esson., MG.

21. huc, V, MA, MG; hoc non, MC, LA.

22. quemlibet, CE, MA, MG, LA.

23. receperit, OC, MG.

24. et in, OC, MG.

25. quemlibet, OC, MG.

26. placita, OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College