Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 88  Next    

Go to Volume:      Page:    




Si tenens plures vocaverit warantos vel unum.


[002] ITEM13 quis? Esto etiam14 quod quis vocet ad warantum unum vel plures15
[003] warantos. Post waranti vocationem habebit quilibet unicum essonium
[004] antequam comparuerint tam vocans quam warantus. Et16 si autem plures
[005] waranti vocati fuerint ab uno, quilibet eorum unicum habebit essonium
[006] eodem modo primo die simul vel vicissim, secundum quod superius dicitur
[007] de pluribus tenentibus, scilicet quilibet post alium donec habuerint omnia
[008] essonia sua, scilicet quilibet unum. Et si plures sint tenentes et plures
[009] waranti eodem modo, et17 ita quod18 si unus ex pluribus tenentibus vel
[010] unus ex pluribus warantis se essoniaverit primo die et omnes alii præsentes
[011] sint, habebunt eundem diem quem habet essoniator, et ita de die in diem
[012] se poterit unus essoniare et postea alius donec quilibet unicum habuerit
[013] essonium. Et19 eodem modo cum omnes semel et simul in iudicio comparuerint
[014] et alium diem simul reciperint, possunt reincipere20 essonia sua sicut
[015] primo die. Si autem quidam se essoniaverint et quidam præsentes fuerint
[016] et quidam fecerint defaltam, de essoniatis et præsentibus fiat ut supra
[017] f.343b] dictum est. De absentibus vero fiat ita, scilicet quod petens vel
[018] attornatus suus vel essoniator suus, si fuerit essoniatus, expectet quartum
[019] diem versus eos si vocati infra quartum diem non venerint, et in quarto
[020] die21 si non venerint procedatur ad defaltam secundum quod inferius
[021] dicetur de defaltis. Item cum unus essoniatus fuerit versus plures,
[022] essoniator suus omnes dies recipiet versus omnes. Si autem plures versus
[023] unum, quilibet recipiet diem suum, nec poterit unus alterius diem recipere
[024] non magis quam duos participes essoniare. Item dicitur generaliter quod si
[025] quis se essoniaverit versus unum essoniat se versus omnes, et tunc refert
[026] utrum plures sint petentes et unus tenens unicam rem. Si autem plures
[027] petentes in communi, sufficit si dicat essoniator tenentis quod essoniat
[028] dominum suum versus talem et omnes alios nominatos in brevi sine expressione
[029] nominum22 aliorum. Si autem sic dicat: Essonio dominum meum
[030] versus talem de tali placito sine mentione aliqua23 de aliis in brevi nominatis,
[031] videtur et hoc verum est quod hoc sufficere debeat, quia per hoc quod
[032] dominus essoniatur nihil aliud prætenditur nisi quod venire non possit, et
[033] cum excusetur absentia versus unum et probetur excusatio, sufficit contra
[034] omnes, quia si alii procedere vellent ad defaltam contra essoniatum, hoc
[035] facere non possent24 sine participe qui exprimitur, et ideo nulla defalta.
[036] Si autem e converso unus vel plures petentes contra plures tenentes, tunc
[037] refert utrum tenentes sint in communi vel25 participes vel tenentes diversa



Notes

15. plures vel plures, OA, CE, MC, LA.

13-14. Item esto, V, OC, MA, CM.

16. Om., V, MG, CM.

17-18. Om., OC, MG.

19. Om., OB, MA, MB, CM.

20. recipere, OB, MA, MB, CM, MG.

21. Om., OA, CE, MC, Y.

22. omnium, OC, MG.

23. alia, OC, MG.

24. posset, MSS. var.; possunt, OB, MA, MB; possint, CM.

25. ut, OC, MG, MC, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College