[001] esto quod cum attornatus factus fuerit ante diem datum in curia moriatur, [002] et dominus principalis ad diem datum se essoniaverit nulla facta mentione [003] f.343] de morte attornati, et iustitiarii ignorantes de morte attornati iudicaverint [004] essonium nullum quia talis1 fecit attornatum, et sic processerint2 [005] ad defaltam. Si dominus postea ad diem suum3 excusando absentiam [006] alterius diei et allegando causas4 absentiæ de morte attornati non excusabitur, [007] quod quidem esse posset si simul cum essonio suo faceret essoniari [008] attornatum de morte. Et unde videri poterit quod non aliter iacebit [009] essonium in persona domini cum attornatum fecerit, nisi tunc demum cum [010] attornatum amoverit vel constiterit quod mortuus sit. Item esto quod [011] cum quis fecerit attornatum, ad primum diem summonitionis se essoniaverit [012] et attornatus secundo die vel tertio, essonium domini nullum erit [013] quia fecit attornatum, et de5 defalta attornati erit procedendum ad diem [014] datum per essoniatorem si petens se tenuerit ad defaltam, quia essonium [015] domini non defendit primum diem cum sit nullum.
Si attornatus obierit dum dominus principalis litis fuerit in peregrinatione.
[017] QUIDAM6 summonitione præventus cum vellet peregre proficisci versus [018] Terram Sanctam in passagio generali duos fecit attornatos vel plures, et [019] dum ita esset in peregrinatione moriuntur attornati, ad diem offert se [020] petens liti, nec tenens venit nec attornatum habet: quæritur quid iuris [021] cum nihil sit quod possit tenenti imputari. Consilium curiæ quod attornati [022] essonientur de morte, et sic remanebit loquela sine die usque ad reditum7 [023] domini principalis. Casus de Petro de Roches quondam Wintoniensi [024] episcopo qui profectus fuit in Terram Sanctam in generali passagio. Et [025] quod dictum est de tali peregrinatione observari debet in aliis peregrinationibus, [026] sicut apud Sanctum Iacobum vel alibi. Item esto quod quis se vel [027] attornatum suum falso essoniaverit de morte cum sit vivus, si8 postea de [028] eo constiterit quod sit vivus9, resummoneatur loquela in eodem statu in [029] quo fuit die essonii interpositi10 per hæc verba, ita quod loquela illa tunc [030] sit ibi in eodem statu in11 quo fuit quando remansit sine die, eo quod [031] prædictus talis se essoniavit falso de morte qui adhuc vivit ut dicitur. Et [032] in quo casu nisi sanare possit defaltam amittet per iudicium. Ut de termino [033] Sancti Michælis anno regis Henrici quinto decimo incipiente sexto decimo [034] comitatu12 Cantebrigiæ, de quodam Osberto.