Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 86  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] amoverit, ad aliquem diem sine attornato egerit vel responderit et diem
[002] receperit in persona sua? Quæro quis ad alium diem se debeat essoniare,
[003] dominus vel attornatus. Videtur quod attornatus non, quia præsens non
[004] fuit in iudicio nec diem recepit. Dominus non, quia fecit attornatum et
[005] illum non amovit. Tutius est quod ambo se essoniant36, licet sufficiat quod
[006] attornatus se essoniaverit quantum ad excusationem cum dominus eum
[007] non amoverit. Si autem dominus per se, non valebit quamdiu habuerit
[008] attornatum. Et quod dicitur de attornato tenentis dici debet de attornato
[009] petentis. Item esto quod petens vel tenens plures fecerit attornatos, duos
[010] scilicet vel plures, unus ex pluribus si præsens fuerit in iudicio poterit pro
[011] domino suo agere vel defendere sine aliis. Excusare autem absentiam suam
[012] non valet sine aliis, quin37 procedatur ad defaltam ac si omnes defaltam
[013] fecissent. Et est ratio, quia si per unum attornatum non possit dominus
[014] litis38 comparere poterit per alium: et sic oportet quod omnes excusentur
[015] vel nullus. Constituti sunt enim39 attornati sub disiunctione ita quod si
[016] unus non venerit vel venire non possit quod alius veniat, nisi uterque se
[017] legitime excusaverit. Et si unus attornatus se essoniaret et alius non, si
[018] petens diem reciperet versus essoniatorem attornati et recederet, posset
[019] alius attornatus comparere et liti se offerre et ponere petentem vel
[020] tenentem in defaltam, quod esset iniquum. De hac materia habetis de
[021] termino Sancti Michælis anno regis Henrici sexto decimo incipiente
[022] septimo decimo, de Ioscelino Bathoniensi episcopo et priore Bathoniensi.
[023] Ad idem facit de termino Sancti Hillarii anno eiusdem octavo decimo de
[024] Iohanne de Karun. Item esto quod quis duos fecerit attornatos versus
[025] unum tenentem vel querentem vel plures, et uterque se essoniaverit, et
[026] tenens forte vel querens defaltam fecerit: quæritur an unus essoniator
[027] attornati vel ambo expectare debeant quartum40 diem. Videtur quod
[028] oportet quod ambo expectant41, quia non videtur quod sufficiat si42 unus
[029] expectaverit43 non magis quam si unus excusaret. Videtur etiam quod
[030] sufficit si unus expectet, quia quoad essonium et excusationem utitur vice
[031] essoniatoris sive excusatoris, et quoad expectandum quartum diem utitur
[032] vice quasi actoris. Et ideo videtur quod sufficiat unus. Sed re vera quod
[033] cum infra quartum diem possit venire tenens, nec prius reddi44 debet45
[034] essonium ante quartum diem46, ideo oportet quod uterque expectet, quia47
[035] non sufficit si48 unus se49 essoniaverit nisi diem suum expectaverit. Item



Notes

36. essonient, OB, MA, MB; essoniavit, MC; essoniaverint, V, MG.

37. qui, OA, LA; quia, OC; om., MG.

38. Om., LA, MG; suus, OC.

39. autem, OC, MG; om., LA.

40-41. Om., MA.

41. expectare debeant, OB, MB; expectent, V, CM, Y.

42. quod, OB, MA, MB, Y.

43. expectet, OB, MA, MB, Y.

44. reddidi, LA, OC.

45. debeat, V, MG.

46. Om., OC, MG.

47. quod, OA, CE.

48. quod si, OC, MG.

49. cum, OA, LA, CM; eum, OC, MG; tantum se, V.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College