Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 85  Next    

Go to Volume:      Page:    




Si plures sint petentes.


[002] SI autem plures sint ibi6 petentes, sive tenens sit unus sive7 plures, observabitur8
[003] in essoniis secundum9 quod observandum erit in10 pluribus
[004] tenentibus, scilicet quod omnes unicum habeant essonium simul et uno die
[005] vel vicissim et11 successive, quia in hoc non licebit reo quod actori non
[006] liceat, quod quidem non contingit nisi12 ex magna causa13, cum petens
[007] potius desiderare debeat instantiam litis quam dilationem. Et si forte ex
[008] pluribus unus se essoniaverit, ex hoc omnibus aliis provenit14 impedimentum
[009] et dilatio. Si autem unus ex pluribus defaltam fecerit, expectato
[010] quarto die recedet tenens de brevi quietus ac si omnes defaltam fecissent.
[011] Et sic erit unius negligentia omnibus aliis damnosa quia aut omnes
[012] sequantur15 aut nullus. Idem vero dicendum erit de viro et uxore petentibus,
[013] quod absentia viri erit damnosa uxori et e converso. Sive16 autem
[014] plures sint qui teneant sive qui petant, si quidam17 exillis præsentes fuerint
[015] et quidam18 se essoniaverint et diem habuerint, illi qui præsentes erunt19
[016] semper habebunt eundem diem ne continentia loquelæ dividatur. Et
[017] semper addatur in essonio ad cautelam quis se essoniaverit ad unum diem
[018] vel ad alium, ut scire possint20 in fine utrum omnia essonia sua habuerint
[019] vel non.

Si tenens fecerit attornatum.


[021] ESTO quod tenens in propria persona sequi non possit, vel21 licet possit
[022] vel22 pro dubio eventu facit attornatum ad cautelam. Quo casu in persona
[023] attornati iacet essonium et non in persona domini, sive petens sit23 qui
[024] attornatum fecerit sive tenens, quia attornatus fere in omnibus personam
[025] domini repræsentat. Fere dico propter24 essonium25 de malo lecti ut inferius
[026] f.342b] dicetur. Et quamvis quis attornatum fecerit, in propria persona
[027] sequi26 poterit27 cum voluerit vel possit. Item quod hoc voluntati eius28
[028] tribuatur, sed semper durat attornatus quousque dominus eum amoverit,
[029] et quamdiu duraverit attornatus numquam locum habebit essonium in29
[030] persona domini30, nisi cum ambo se essoniaverint ad similitudinem duorum
[031] attornatorum vel plurium, quia si dominus venire non possit per se poterit
[032] venire per attornatum, sed non e converso, quod31 non est in duobus
[033] attornatis3532. Sed33 quid si34 dominus cum fecerit attornatum et illum non



Notes

6. Om., OC, MG.

7. vel, V, MB.

8. observandum erit, OC, MG.

9-10. Om., OC, MG.

11. vel, OC, MG.

12. Om., OC, MG.

13. assisa, OC, MG.

14. proveniet, V, OC, CM.

15. sequentur, MA, MB; secuntur, OB.

16. si, OC, MG.

17. quidem, OA, OC, MB, MC, LA; quid., MA, MG, CM.

18. quidem, OA, LA; quid, OC, MG, CM, LA, Y.

19. fuerint, CE, MC.

20. possent, OB, MA, MB; possunt, V, OC, CE; possit, MG.

21-22. Om., OB, MG; vel, CM.

22. Om., MA, MB; et, OC.

23. Om., V, MA.

24-25. Om., OC, MG.

28. ei, OC, MG.

26-27. Om., OC, MG.

29-30. om., MC, LA.

31. quia, V, OC, MG.

31-32. Om., OB, MA, MB.

32. attornandum, V; attorn., CM.

33. si, MC, LA, OA, CM (quis), MG (quid.); et, OC.

34-35. cum dominus, MG, OC (c. d. se).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College