Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 84  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] tenentur contribuere. Si autem plures sint tenentes in eodem brevi sed
[002] tamen diverso iure et non ut participes, quilibet habebit essonium per se
[003] et non vicissim ut supra, quia hic sunt diversa placita et ibi tantum unum
[004] et non plura. Si autem sint ibi plures tenentes sicut vir et uxor, licet non
[005] teneant in communi ut supra dictum est, tamen quilibet eorum unicum
[006] habebit essonium simul vel40 vicissim, tum propter unitatem iuris tum
[007] propter unitatem sanguinis, cum sint una caro vir et uxor, quod non est
[008] in casu41 supra dicto42. Et unde si unus illorum defaltam fecerit ambo
[009] puniuntur pro43 defalta44 unius45. In casu vero46 supra dicto non nisi ille
[010] qui defaltam fecerit, quia in casu supra dicto ius commune participum
[011] recipit divisionem. Ius autem viri et uxoris de re uxoria nullam47, et
[012] maxime cum res sit propria uxoris et non viri, cum ad virum non pertineat
[013] nisi tantum custodia ratione uxoris. Plures vero tenentes licet teneant in
[014] communi quilibet suum habebit essoniatorem, quia diversæ sunt personæ
[015] et diversæ excusationes. Cum autem omnes participes vel tenentes simul
[016] in curia comparuerint, et contingat quod tenens unus vel plures vel unus
[017] f.342] ex pluribus se essoniaverit, vel dies datus fuerit partibus1 si præsentes
[018] fuerint, sicut dies amoris sub spe pacis, vel post visum petitum
[019] vel warantum vocatum vel pro defectu recognitorum vel alia quacumque
[020] ratione, poterunt tenentes essonia sua reincipere sicut primo die summonitionis.
[021] Si autem plures sint tenentes qui tenuerint pro diviso quilibet
[022] suam partem, et implacitati fuerint ab uno vel diversis personis in communi,
[023] quilibet habeat2 unicum essonium et per se donec omnes
[024] comparuerint simul et non vicissim. Si autem unus defaltam fecerit, hoc
[025] erit sibi soli damnosum et non participibus si amiserit, nec3 versus participes
[026] regressum habebit, sed sibi ipsi negligentiam propriam imputare
[027] poterit. Cum autem omnes præsentes fuerint, tunc procedat negotium
[028] quasi in communi, quia nullus sine alio respondebit sive plures sint
[029] petentes in communi vel diverso iure, quia bene contingit quod quidam
[030] ex pluribus poterunt retinere sive ab uno vel4 pluribus petatur hereditas,
[031] communis a coheredibus sed divisa: si tamen uno iure ab uno vel pluribus
[032] petatur in communi simile erit iudicium tenentium singulorum, sive pro
[033] sive contra, nisi sit aliquis qui partem suam amittat per negligentiam et
[034] defaltam, et quo casu versus participes regressum non habebit. Et unde si
[035] unus ex pluribus tenentibus in communi5 primo die comparuerit vel pro
[036] diviso, sine participibus non respondebit nisi velit, hoc allegato quod
[037] participes habeat.



Notes

40. et, OA, CE, OB, MA, MB, Y.

41-42. causa supra dicta, OC, MG.

45. illius, OC; istius, MG.

46. Om., OC, CM; isto, MG.

43-44. per defaltam, MG, CM.

47. in illam, OC, MG, MC, LA.

1. ex p., OC, MG.

2. habebit, OB, MA, MB.

3. vel, OC, MG.

4. sive a, MC, LA.

5. Om., OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College