Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 83  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] iacet post defaltam postquam terra capta fuerit in manum domini regis.
[002] <Item non iacet ubi ex virtute mandati non imponitur26 necessitas vocato
[003] veniendi nisi ad voluntatem suam, ut si dicatur quod veniat si viderit sibi
[004] expedire27. Item non iacet si mandetur vel præcipiatur vicecomiti vel
[005] ballivo, maiori vel præposito villæ vel burgi vel civitatis quod veniat
[006] redditurus compotum vel responsurus de tempore suo, quia ibi nullum
[007] f.341b] placitum nec aliqua controversia.> Item quis? Et sciendum
[008] quod tam plures tenentes quam unus. Et tunc refert utrum plures tenentes
[009] in uno brevi tenuerint in communi simul et pro indiviso, vel separatim et
[010] pro diviso, partita inter coheredes hereditate. Si autem simul et pro
[011] indiviso, quilibet eorum unicum habebit essonium si voluerit de malo
[012] veniendi simul et eodem die vel vicissim diversis28 diebus secundum quod
[013] elegerint, donec quilibet eorum unicum habeat essonium, quia plura non
[014] habebunt antequam29 simul comparuerint, licet30 illi qui primo fuerint
[015] essoniati sæpius compareant, quia semper diem habebunt quousque
[016] omnes simul comparuerint31, quia ad omnem apparitionem non sequitur
[017] essonium, quod si esset, ita fierent dilationes immortales. Si autem antequam
[018] compareant unus moriatur ex pluribus tenentibus in communi cadit
[019] breve, licet videatur contrarium, cum pars sua accrescat superstitibus per
[020] ius accrescendi, quia re vera die impetrationis partem illam non
[021] tenuerunt32, nec quantum ad partem illam tenendam in communi subfuit
[022] causa impetrandi. Si autem partita sit hereditas inter plures et unus tantum
[023] de parte sua fuerit implacitatus, unicum habebit essonium antequam
[024] comparuerit si voluerit, et in persona sua quantum ad partem illam
[025] terminabitur negotium, nisi ita sit quod sic respondeat quod33 sine participibus
[026] suis non debeat respondere. Et quo casu summonendi sunt
[027] participes quod sint ad respondendum cum eo et sine quibus etcetera. Et
[028] etiam quo34 casu quilibet35 ex participibus qui dicuntur participes unicum
[029] habebit essonium ante apparitionem, sed non quasi unus heres, et vicissim,
[030] donec constiterit eos esse participes. Et cum præsentes fuerint omnes et
[031] dedicere non possint36 quin sint participes, extunc erunt quasi unus heres.
[032] Divisio enim hereditatis facit unitatem iuris esse plures37 et per hoc
[033] heredes plures38. Defensio enim omnium revocat unitatem iuris, et sic
[034] iterum facit communis defensio plures personas quasi unum corpus et
[035] unum heredem propter iuris unionem39, quia si tenens amiserit omnes



Notes

26. Om., OC, MG.

27. expedire. Item non iacet ex virtute mandati, scilicet ad volutatem mandantis. Et dicat in curia quod velit placitare, V.

28. et d., OB, MA, MB.

29. a. omnes, OB, MA, MB.

30-31. Om., OB, MA, MB.

32. tenuerint, OC, MC; tenuerit; MG.

33. quia, OC, MG.

34. in quo, OC, MG, CM.

35. quibus, OC, MG, MC, LA.

36. possunt, V, OC, MG, MA.

37. inter p., CE, MC.

37-38. plures heredes, OC, MG (p. herede).

39. summonitionem, OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College