Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 82  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] aliquibus per bailium6 ut respondeant7 de eo, sicut corpus pro corpore.
[002] Item non iacet in persona eius de quo præceptum est vicecomiti quod
[003] faciat eum venire vel quod habeat corpus eius, dum tamen præcesserit8
[004] solemnitas attachimentorum, quamvis sine essonio. Si autem hoc9 fuerit
[005] primus dies attachiamenti, sequetur essonium quia ad quamlibet summonitionem
[006] vel attachiamentum de quocumque10 placito de iure sequi debet
[007] essonium. Sed ubi nullum placitum ibi11 nullum essonium. Ut si quis
[008] præceperit ballivo suo vel mandaverit quod sit ad certum diem redditurus
[009] de balliva sua ratiocinium, ut si rex præcipiat vicecomiti vel maiori quod
[010] rationem reddant et compotum de balliva12. Si autem vicecomes vel maior
[011] summoniti sint ad respondendum quo waranto vel quo iure ballivam suam
[012] tenuerint13 aliud erit, quia ibi erit placitum. Item non iacet essonium in
[013] persona eius qui attornatum fecerit nisi ambo se forte essoniaverint. Item
[014] non iacet in persona eius qui se semel essoniaverit donec comparuerit.
[015] Item non iacet in personis appellatorum de forcia, nec in appello de pace14,
[016] plagis et roberia, ubi illis15 dicendum est quod domi remaneant donec ille16
[017] de facto convincatur17. Sed si non venerint per essonium excusantur. Item
[018] non iacet ubi aliqua partium se essoniaverit ignorans quod adversarius
[019] suus mortuus sit vel aliquis ex participibus suis. Item non iacet ubi placitum
[020] ipso iure nullum, scilicet ubi breve non congruit petitioni et
[021] huiusmodi. Item non iacet in actione personali postquam quis attachiatus
[022] fuerit, scilicet ubi primo se essoniaverit. Item ubi præceptum est18 vicecomiti
[023] quod distringat per terras et catalla. Item non iacet ubi dies datus
[024] est ut de die in diem, vel si datus fuerit dies sine essonio de consensu
[025] partium, quia conventio vincit legem in hoc casu. Ut de termino Sancti
[026] Michælis anno regis Henrici sexto decimo incipiente septimo decimo
[027] comitatu Essexiæ, de Othone19 filio Willelmi, cui20 non fuit essonium
[028] allocatum quia dies datus fuit sine essonio quamvis diffusus propter
[029] consensum, quod alias non esset. Nec etiam ipse dominus rex21 potestatem
[030] haberet dandi diem22 sine essonio, nec alius multo fortius, cum hoc23
[031] facere non posset24 sine iuris iniuria sine consensu partium, quia ex quo
[032] hoc voluit iuris25 beneficium ei non subvenit contra voluntatem suam,
[033] quia sic invito conferetur beneficium etcetera. Item non iacet si ille qui se
[034] essoniaverit visus fuerit in curia antequam reddatur essonium. Item non



Notes

6. ballivum, V, MA, MB, CM, OC, MG; ballm., OB.

7. respondeat, V, CM.

8. præcessit, OC, MG.

9. hic, V, MB; om., MA.

10. quolibet, MC, LA.

11. ibi autem, OB, MA, MB.

12. b. sua, V, MG.

13. tenuerunt, MC, CM; tenuerit, V, OC.

14. pace et, OB, MA, MB, OC, MG, Y.

15. de illis, OB, MA, MB; illud, V, OC; ill., OA, CE, MC; id, MG.

16. illi, V; illo, MG; alii, CM.

17. convincantur, V, CM; commutatur, MG.

18. fuit, OC, MG.

19. Ethone, V, MC.

20. cum, OB, MA, MB.

21. Om., OB, MA, MB.

22. et diem, OA, LA, MC.

23. hac, OA, LA, MC.

24. possit, OC, CE, CM.

25. iure, OC; iur., MG, CM, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College