Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 81  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] minorem iaceat essonium et38 in personam minoris, distinguendum erit
[002] inter ætatem et ætatem, et ad hoc quod locum habeat essonium39 utrum
[003] tenementum sit feodum militare vel socagium: secundum quod inveniri
[004] poterit de intinere Martini de Pateshilla comitatu Suffolciæ anno regis
[005] Henrici decimo. Et de40 itinere eiusdem comitatu Warrewickiæ anno regis
[006] Henrici quinto, ubi dicitur quod si quis habuerit quatuordecim annos
[007] talis ætas sufficit quantum ad socagium petendum, et ubi admittitur
[008] essonium tam contra ipsum quam pro eo. Et quod essonium iaceat41 in
[009] persona minoris contra minorem in causa possessionis inveniri poterit de42
[010] itinere in comitatu Salopiæ assisa mortis43, si Vincentius. Ratio autem est
[011] quare in persona minoris non iacet44 essonium, quia iurare non potest nec
[012] essonium warantizare. Item ratio quare in persona maioris non iacet45
[013] essonium contra minorem, quamvis maior iurare possit in causa possessionis,
[014] est quia si maior præsens esset in assisa capienda, nihil dicere
[015] posset contra assisam quare remaneret. Sed quid si minor et46 infra ætatem
[016] conveniatur et implacitetur cum uxore sua de iure et hereditate uxoris
[017] suæ? Quæritur an propter ætatem minoris debeat placitum remanere.
[018] Et verum est quod non, licet uxor sine viro non debeat47 respondere. Et
[019] quid si in curia domini regis implacitati fuerint de uno et eodem tenemento,
[020] et in alia curia inferiori similiter de eodem tenemento et eodem die, ubi
[021] ipse vir minor se essoniare non possit nec attornatum facere? Videtur quod
[022] amittere debeant in minori curia per defaltam, quod esset iniquum, cum
[023] nihil sit quod eis possit vel debeat imputari. Nullum autem aliud48 supererit
[024] remedium nisi quod maior curia warantizet contra processum minoris
[025] curiæ. Et quid si ambæ curiæ pares extiterint? Item non iacet essonium in
[026] persona disseisitoris, quia licet ipse non venerit ballivus venire poterit.
[027] Item nec in persona ballivi per se, quia dominus venire poterit per se sine
[028] ballivo cum uterque illorum49 attachiatus sit sub disiunctione. Et non
[029] sufficit si unus se essoniat nisi uterque fuerit essoniatus, quamvis sufficiat
[030] f.341] quod unus ipsorum50 veniat. Re vera non iacet essonium in
[031] odium spoliationis, et1 quia denegari eis2 debet dilatio quindecim dierum
[032] et summonitio rationabilis. Et ideo maxime quia tantum operatur eorum
[033] absentia quam præsentia, quia sive venerint3 sive non, propter hoc non
[034] remanebit assisa. In persona tamen spoliati4 et querentis bene iacebit
[035] essonium. Item non iacet essonium in persona eius qui commissus5 est



Notes

38-39. Om., OB, MA, MB.

40. Om., OA, CE, Y.

41. non iaceat, V.

42. in, V, OB; de eodem, CM; ut de, OC, MG.

43. m. antecessoris, MA, MB, MG, CM.

44. iaceat, MC, LA.

45. iaceat, MC, LA.

46. Om., OC, MG.

47. debet, MC, LA.

48. alium, OA, OC, LA, MG.

49. eorum, OC, MG, CM.

50. eorum, OC, MG, CM; illorum, MB.

1. Om., V, CM.

2. ei, OB, MA, MB.

3. venerint, MA, MG, CM.

4. spoliantis, OC; spoliationis, MG.

5. missus, OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College