Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 80  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] hoc sit de necessitate, quod esse poterit licet quis a domicilio suo non
[002] recedat. Ut si alicui in uno placito adiudicatus sit languor, et in alio
[003] summonitus sit ad respondendum et competat ei essonium de malo
[004] veniendi, si sine licentia surrexerit, amittere poterit et attornatum facere
[005] non potest. Admittitur igitur24 essonium de necessitate licet in veniendo
[006] non fuerit infirmatus, et etiam magis excusat languor quam malum
[007] transiens. Eodem modo dici poterit si vocatus fuerit in aliquo placito ad
[008] warantum. Item allocatur quandoque essonium quod alias non esset
[009] allocandum, ut si in uno placito languor fuerit ei adiudicatus et in alio
[010] placito omnia habuerit essonia, et ad diem suum25 de facto se essoniaverit
[011] cum venire non possit nec26 attornatum fecerit, allocabitur ei essonium
[012] propter talem necessitatem de consilio curiæ, licet non possit de iure.
[013] Eodem modo si vir et uxor implacitati fuerint et ambo essonium de malo
[014] veniendi habuerint, et unus illorum27 postea sese28 essoniaverit de malo
[015] lecti, et tamen29 cum languor sit ei adiudicatus alius comparuerit, habebit
[016] f.340b] diem ex tali causa, et ad diem30 illum31 essonium vel diem
[017] diffusum quousque languor præterierit, sed numquam habebit essonium
[018] super essonium ex tali necessitate, quia sic cadere possit in defaltam.

Quis se possit essoniare.


[020] ITEM videndum quis se posset essoniare et quando et in quibus placitis,
[021] et quando iacet essonium et quando non, et quid iuris si tenens fecerit
[022] attornatum, plures vel unum. Item si plures sint petentes et unus tenens
[023] vel e converso, vel plures petentes et32 plures tenentes, et aliquis eorum
[024] defaltam fecerit. Item si tenens unus vel plures warantum vocaverit33
[025] unum vel plures, et aliquis eorum defaltam fecerit unus vel plures. Item
[026] qualiter essonia iudicantur. Item qualiter redduntur. Quis se essoniare
[027] possit videndum et quis non. Et sciendum quod essoniare se poterit quilibet
[028] qui non prohibetur, tam masculus quam femina, dum tamen plenæ
[029] ætatis extiterint34. Minor autem se essoniare non poterit et35 de quo
[030] constiterit quod minor sit, nec etiam contra ipsum admittitur essonium
[031] ab aliquo maiore et maxime in assisis36, quia cum37 maior præsens sit nihil
[032] dicere poterit contra assisam quare remaneat. Et si forte contingat quod
[033] minor se essoniaverit cum tenens fuerit in loquela, in quibus infra ætatem
[034] respondere teneatur, ubi feoffatus fuerit infra ætatem, et de aliis, fiat
[035] mentio super essonium in margine quod minor sit. Et ad hoc quod contra



Notes

24. ergo, CM; enim, MG; ei, OC.

25. illum, MC, LA; summonitionis, MG; sum., OA, OC, CM; summonitionis suæ, V.

26. nisi, OC, MG.

27. eum, OC, MG; eorum, Y.

28. se, OB, MA, MB, Y, CM; si se, OA, CE, OC, MG, MC.

29. tunc, MC, LA, CM.

30-31. idem diem, OC, MG.

32. vel, OA, OC, MC, LA.

33. vocavit, MC; vocet, V, CM; voc., OA, LA.

34. extiterit, V, OB, OC, CM; om., MA.

35. Om., V, OB, CM, MG.

36. assisa, V, MG; assis., MSS. var.

37. si, OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College