Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 79  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] in assisa mortis antecessoris. Item quandoque in odium spoliationis, et
[002] generaliter in omnibus assisis ubi capi poterit per defaltam, cum tantum
[003] operetur absentia summoniti quantum præsentia. Item non iacet de iure,
[004] quamvis aliquando de gratia, in persona eius qui non est immediate in
[005] servitio cum ipso domino rege sed cum alio. Item nec in persona eius qui
[006] affectaverit1 esse2 in eius servitio cum ad hoc non teneatur. Item nec in
[007] persona eius qui3 continue et assidue fuerit in servitio domini regis, nisi
[008] temporibus quibus fuerint in expeditione. Item non iacet in persona
[009] attornati quamvis personam domini repræsentet, quia talis debet fieri
[010] attornatus qui sequi possit et velit, alioquin sibi imputare4 poterit qui5
[011] talem attornatum elegit. Item non iacet in persona eius essonium de
[012] servitio domini regis qui6 pars esse non possit in iudicio, sicut7 nec aliud
[013] essonium, sicut in persona iuratorum. Item quatuor militum ad testificandum
[014] visum vel8 statum alicuius. De quatuor militibus vero missis pro9
[015] comitatu10 cum recordo ad audiendum iudicium suum, cum sint quasi
[016] partes in iudicio, credo aliud esse dicendum. Warantia vero de servitio
[017] domini regis non esset in omnibus nec sine causa rationabili, cum si passim
[018] et indifferenter concedatur, possit verti et12 in alterius præiudicium, nec13
[019] potest rei14 aliquid15 nisi id quod de iure fieri possit. Et cum aliquando de
[020] voluntate regis16 concedatur, non erit omnino per iustitiarios quassanda,
[021] sed voluntas regis expressa inde erit expectanda.

Si quis implacitatus fuerit a duobus, et ad unum placitum essoniaverit se de malo lecti et ad aliud de malo veniendi.


[023] EST etiam17 simplex essonium de malo veniendi quod excusat ad tempus,
[024] etiam18 quod aliam habet naturam in multis quam essonia supra dicta,
[025] ubi19 quis scilicet20 legitime summonitus, vel etiam non legitime, infirmatus
[026] fuerit per viam quod venire non possit, et destinaverit aliquem ad excusandum21
[027] suam absentiam, qui sic proponat22 essonium suum coram iustitiariis
[028] si fuerit de modo requisitus et dicat: Essonio talem dominum meum
[029] quod cum esset in veniendo versus curiam, talis infirmitas accidit ei per viam
[030] quod venire non potest pro lucrari neque pro perdere, et hoc paratus sum docere
[031] sicut curia consideraverit etcetera. Qui quidem si interrogatus dixerit quod
[032] reliquerit23 eum domi, essonium secundum quosdam non allocabitur nisi



Notes

2. eum, OC, MG.

1-3. Om., MSS. var.

4. imputari, V, MG, CM.

5. quia, OB, MA, MB.

6. in persona eius qui, OA, CE, MC, LA, OC, CM.

7-11. Cm., OB, MA, MB.

8. et, OC, MG.

9-10. per com., MC, CM; in com., OC, MG.

12. Om., MA, CE, CM.

13. et non, V; non, OC, MG.

14. sic, OA, LA, OB, MA, MB, OC; fieri, CE, MC; rex, V, MG, CM; peti, Y.

15. a. concedere, V, MG.

16. domini r., V, CM.

17. autem, OB, MA, MB, CM, Y.

18. et, OC, MG, CM, LA.

19. ut, MC, LA, OC, MG, CM, Y.

20. sit, OC; si, MG, CM.

21. excusandam, MB; excusand., MSS. var.

22. proponit, OC, MG.

23. relinquerit, MSS. var.; relinquit, V, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College