Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 78  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] debet quis se transferre ad partes transmarinas ut per hoc sibi adquirat21
[002] ulteriores dilationes, cum lites potius restringendæ22 sint23 quam laxandæ.
[003] Et eodem modo si quis simpliciter essoniatus fuerit de ultra mare sine
[004] aliqua24 adiectione25 cum competeret ei essonium de Terra Sancta, numquam
[005] ei postmodum allocabitur essonium de Terra Sancta, quia postquam
[006] se taliter essoniaverit sub certo26 loco et propinquo, ad remotiora se transferre
[007] non debet ut inde sibi adquirat ulteriores dilationes. Numquam vero
[008] pro aliquo essonio de ultra mare remanebit loquela sine die nisi quis profectus
[009] fuerit in Terram Sanctam pro passagio generali.27

Essonia de servitio domini regis de citra mare.


[011] ESSONIA vero de malo veniendi de citra mare simplicia sunt, sed quandoque
[012] præcedunt28 huiusmodi essonia29 essonia30 de servitio domini regis de citra
[013] mare, et quæ non sunt essonia de malo veniendi, quia non est talis in
[014] veniendo versus curiam infirmatus per viam, sed per servitium domini
[015] regis detentus quod venire non potest. Præcedere enim poterit31 huiusmodi
[016] essonium et subsequi, non semel sed sæpius, quamdiu quis fuerit in
[017] servitio domini regis, dum tamen habeat ad manum ad quemlibet diem
[018] warantum suum secundum distinctionem prænotatam. Et quando32 se
[019] quis essoniaverit de servitio domini regis admitti debet essonium et
[020] allocari et dies dari, cum de voluntate domini regis non sit disputandum.
[021] Et si ad diem datum warantum non habuerit indefensus remanebit.

Placita specialiter excepta in quibus non iacet essonium de servitio domini regis.


[023] SUNT tamen quædam placita specialiter excepta in quibus non iacet
[024] essonium de servitio domini regis propter necessitatem, ut in assisa ultimæ
[025] præsentationis: ut de termino Sanctæ Trinitatis anno regis Henrici quarto
[026] decimo in fine rotuli comitatu Suffolciæ, assisa ultimæ præsentationis
[027] de ecclesia de Tryllawe. Ad idem facit quod habetis in rotulo de33 banco
[028] anno regis Henrici tricensimo septimo34 comitatu Cantiæ inter Bonefacium35
[029] Cantuariensem archiepiscopum et Robertum de Sancto Iohanne
[030] de ecclesia de Eyneforde, et36 talem necessitatem inducit lapsus temporis.
[031] Item non iacet essonium de servitio domini regis quandoque propter
[032] favorem, sicut in causa dotis, quia statim post essonia legitima de malo
[033] f.340b] veniendi nisi veniat summonitus procedatur ad defaltam. Item
[034] propter favorem minoris ætatis quandoque et secundum quosdam, sicut



Notes

21. perquirat, OB, MA, MB.

22. stringendæ, MG; instringendo, OC.

23. sunt, V, MA, CM.

24-25. alia deiectione, OC, MG.

26. recto, OC, MG.

27. g. hoc modo, V, OC, MG.

28. procedunt, OC, MG, CM, MB, MC, LA.

29-30. sic, OA, CE, LA; esson. esson., CM; essonia, OB, MB, Y, MG; essonio, MA; esson. essonia, OC, esson., MC.

31. non p., MC, LA.

32. quin, OB, MB; cum, MA.

33. Om., OC, MG.

34. octavo, OB, MA, MB, Y, CE; sexto, OC, MG.

35. S., V, CM, MC, LA.

36. ad, OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College