Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 77  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] die quousque essoniatus redierit et donec de ipsius obitu vel reditu certissime
[002] cognoscatur, propter privilegium crucis5 signatorum, dum tamen
[003] talis non sit summonitione præventus, quo casu attornatum faciat vel
[004] remanebit indefensus. Et sic fiat irrotulatio huiusmodi essoniorum: A.
[005] quod6 profectus est ultra mare in generali passagio versus Terram Sanctam
[006] versus B. de tali placito per talem. Si autem simplex sit passagium et
[007] peregrinatio tunc sic: A. quod7 profectus est peregre versus Terram
[008] Sanctam ante8 summonitionem, vel quod nulla fiat mentio de summonitione,
[009] versus B. de tali placito per talem. Et si simplex sit peregrinatio <ad
[010] minus habebunt essoniati tantum tempus et ex causa maius tempus
[011] secundum discretionem iustitiariorum: et in hoc sunt dilationes arbitrariæ>
[012] et ultra annum et diem moram fecerit ulteriorem, excusatur eius
[013] absentia secundum9 quosdam10 per essonium simplex de ultra mare, et
[014] sic habebit spatium quadraginta dierum et unius flod11 et unius ebbe, et
[015] si adhuc moram longiorem protraxerit, habebit simplex essonium de malo
[016] veniendi de citra mare per quod habebit ad minus spatium quindecim
[017] dierum, quod12 verum est13. Et quid si tunc non venerit? Procedatur contra
[018] eum ad defaltam nisi forte contingat talem essoniari de morte ad cautelam.
[019] Si quis autem essoniatus fuerit essonio de ultra mare citra14 mare15 Græcorum,
[020] quod profectus sit in servitio regis æterni in peregrinatione
[021] f.339b] alia quam ad Terram Sanctam sicut apud Sanctum Iacobum
[022] vel alibi, habebit secundum quod prædictum est spatium prædictum
[023] quod competit de ultra mare, et similiter simplex essonium de malo
[024] veniendi de citra mare. Et hæc omnia habebit ille qui essoniatus est de
[025] ultra mare de servitio regis æterni. Si autem summonitione præventus sit
[026] antequam iter arripuerit versus Terram Sanctam vel ultra mare, non
[027] dabitur ei16 nisi simplex essonium de malo veniendi. Et hæc omnia vera
[028] sunt si debitus ordo essoniorum observetur, quia esto quod cum quis ante
[029] summonitionem profectus sit et competant ei omnia prædicta essonia,
[030] et primo se fecerit essoniari simplici essonio de malo veniendi, non habebit
[031] ulterius regressum ad alia essonia de ultra mare. Et est ratio, quia qui17
[032] se essoniat de malo veniendi simpliciter concedit per tale essonium quod
[033] fuit in18 veniendo19 a20 domicilio suo in Anglia, et infirmatus per viam
[034] veniendo versus curiam quod ad curiam venire non potuit. Et unde si
[035] postea essoniare se voluerit aliquo prædictorum modorum de ultra mare
[036] non allocabitur ei essonium, quia post tale essonium de malo veniendi non



Notes

5. sic, MSS. gen.; cruce, OB, MB, CE, Y.

6. qui, V, MA, CM (corr.); idem, MG.

7. qui, V, MA, MG, CM.

8. Om., OC, MG.

9-10. Om., MC, LA, CM.

11. flod., CE, CM; flode, Y; floud, MB.

12-13. Om., LA, CM.

14-15. Om., OB, MA, MB.

16. ei dies, OC, MG.

17. si, V, MG; om., OB, MA, MB.

20. de, OB, MA, MB.

18-19. inveniendo, MSS. gen.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College