[001] breve domini regis, cum servitium domini regis nulli debeat esse [002] damnosum. Warantizatur autem essonium multipliciter. Quandoque per [003] breve regis sicut de servitio suo, ubi non est necesse iurare cum dominus [004] rex hoc testatur per litteras suas quod sic detentus est in servitio suo. [005] De servitio autem regis videndum cui competat essonium. Ad quod distinguendum [006] utrum41 quis teneatur de necessitate ad tale servitium, vel si [007] fuerit cum aliquo qui tenetur sicut miles vel serviens de familia, omnibus [008] istis debet subveniri. Item si quis non teneatur42 prædictis rationibus sed [009] hoc affectaverit ut esset absens cum non teneretur, tali non subvenit rex [010] nisi de gratia et voluntate sua, quia non debet servitium domini regis [011] alicui esse damnosum. Item videndum utrum essoniatus de servitio [012] domini regis venire potuit commode vel non. Item cum venire non posset [013] commode nec posset mittere, ne43 breve domini regis in se contineat [014] falsitatem44 cum hæc omnia facere posset, in hoc sibi caveat cancellarius. [015] Item videndum utrum præventus esset tali summonitione antequam [016] profectus esset in servitio domini regis, et ita quod commode facere [017] poterit45 attornatum vel non, vel præventus summonitione exercitus ante [018] summonitionem placiti quod attornare vel attornatum facere non potuit [019] commode, quia præcipit rex quod statim visis litteris vel cum omni festinatione [020] sub brevi tempore, quod attornatum facere non potuit. Item si in [021] servitio regis non ita remotus quin sine periculo corporis vel damno domini [022] f.339] regis venire possit, non artatur. Non enim debet warantia de [023] servitio regis1 ei qui placitat esse iniuriosa non magis quam ei qui implacitatur [024] damnosa.> Sed quoniam variæ sunt causæ excusationum secundum [025] quod prædictum est, et ex variis causis et diversis excusationum varia [026] sequuntur essonia et diversa, ideo varietates essoniorum distinguamus per [027] ordinem. Et imprimis dicamus de essonio de malo veniendi quod quidem [028] multiplex est.
De excusationibus non venientis ad iudicium post summonitionem per essonium de malo veniendi, et de divisione essoniorum.
[030] ESSONIORUM brevis divisio quia aut est de malo veniendi aut de malo [031] lecti. Item essonium de malo veniendi ita subdividitur quod2 aut est de [032] ultra mare aut de citra mare. Item de ultra mare excusatur quis per [033] essonium de servitio regis3 æterni sicut de Terra Sancta, habita tamen [034] distinctione utrum peregrinatio ad Terram Sanctam simplex sit vel [035] passagium generale. Si autem simplex, dabitur essoniato terminus unius [036] anni et unius diei. Si autem passagium generale, poni debet4 loquela sine