Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 74  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] legem si hoc commode fieri possit69, et si dominus non venerit attornatus
[002] iurabit in animam domini litis. Ideo affidabit essoniator quod habebit
[003] dominum suum ad alium diem ad warantizandum dictum et70 essonium
[004] f.338] suum, et ad probandum per sacramentum quod tali infirmitate
[005] detentus fuit cum esset in1 veniendo2 versus curiam quod venire non poterit
[006] etcetera ut supra. Et ad quem diem si venerit, warantizat3 essonium ita
[007] quod per sacramentum probet se ita esse impeditum secundum quod
[008] essoniator suus in essonio suo proponendo exposuit4. Sed videndum erit
[009] utrum probatio5 fieri debeat iudici vel parti, quia si iudici, remittere eam
[010] poterit si velit propter dilationem quæ sequeretur et multitudinem probationum.
[011] Si autem fieri debeat parti et non iudici, non sine iuris iniuria
[012] poterit sine consensu partis remitti. Cum igitur contingat aliquem abesse
[013] ex aliqua prædictarum causarum vel alia6, mittat7 essoniatorem suum qui
[014] ipsum excuset et excusationem suam prætendat secundum quod prædictum
[015] est. <Habent essonia ordinem sicut et actiones. Est itaque
[016] essonium de malo veniendi infra regnum si quis ita infirmatus fuerit in
[017] itinere versus curiam quod venire non possit neque lucrari neque perdere.
[018] Et tale essonium sequitur quandoque essonium de malo lecti et de reseantisa8
[019] nisi9 agitur de ipso iure. Cum autem quis ita essoniatus fuerit uno
[020] istorum vel utroque infra regnum, non permittitur essoniato postmodum
[021] se transferre extra regnum ut sibi10 adquirat dilationem per essonium de
[022] ultra mare. Sunt quidem11 de ultra mare plura genera, scilicet de ultra
[023] mare et citra mare Græcorum, et est12 essonium de ultra mare Gæcorum.
[024] De citra mare Græcorum sicut in peregrinatione versus Sanctum Iacobum
[025] vel propter aliquam13 aliam14 necessitatem, sicut exercitus vel huiusmodi
[026] in15 Allemania vel Hispania vel huiusmodi. In quibus essoniis dabitur
[027] dilatio ad minus quadraginta dierum et unius flod et unius ebbe ad
[028] excusationem essoniati de simplici essonio de ultra mare. Si autem fiat
[029] mentio de loco remoto propter aliquam necessitatem ut prædictum est,
[030] dabitur dilatio maior pro voluntate et arbitrio iustitiariorum, secundum
[031] quod viderit16 expedire secundum distantiam locorum. In hoc casu indutiae
[032] sunt arbitrariæ, dum tamen ad minus quadraginta dierum ut supra. Et
[033] eodem modo fiet17 infra regnum in essoniis supra dictis secundum locorum
[034] distantias, dum tamen ad minus quindecim dierum. Item est18 essonium



Notes

69. posset, OB, MA, MB, MG.

70. Om., OB, MA, MB, CM.

1-2. inveniendo, MSS. gen.

3. warantizet, MC, LA, OC; warantizans, OB, MB; ward., MA; warantizare, CM.

4. essoniavit, OC, MG.

5. p. excusationis, V, MC, LA, CM.

6. alias, OB, MA, MB, Y; ad alia, OC, MG.

7. admittat, OC, MG.

8. reantisa, OA, OC, MG.

9. ubi, OA, OC.

10. si, MC, LA.

11. quidam, MC, LA.

12. Om., OC, MG.

13-14. sic, V, OA, aliquam, MC, LA; aliam, OC, MG.

15. vel, MC, LA.

16. viderint, V, MG.

17. ut fiet, OC, MG (fiat).

18. Om., OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College