Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 73  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] transivit alius et statim post horam vel in eadem hora qua ipse præsens
[002] fuerit, non excusatur. Si autem propter inundationem aquarum, et alius
[003] eodem die et38 eadem hora, dum tamen sine discrimine et difficultate
[004] transierit, non erit locus excusationi. Item si tempestas ingruerit, tunc
[005] videndum utrum eodem die et hora debita aliquis per cimbam vel per
[006] navem transierit, et ita non erit locus excusationi. Et unde consideranda
[007] sunt causa, tempus, locus, dies et hora. Et infinitæ sunt causæ quibus quis
[008] absentiam suam poterit39 excusare. Cum igitur competat alicui aliqua
[009] prædictarum excusationum vel alia quæ sufficiens sit, sive tenens fuerit40
[010] ultra mare sive citra, sive probata fuerit summonitio sive non, cum
[011] venire41 non42 possit, oportet eum mittere excusatorem aliquem qui dicitur
[012] essoniator, et qui prætendat excusationem summoniti esse talem quod
[013] venire non possit per haec verba.

Verba excusationis proferenda ab essoniatore in essonio de malo veniendi.


[015] QUOD cum dominus suus esset in43 veniendo44 versus curiam, si45 essonium46
[016] fuerit de malo veniendi sive de ultra mare sive de citra, quod talis infirmitas
[017] ei evenit postquam fuit in47 veniendo48 versus curiam a domicilio proprio,
[018] vel alieno, citra mare vel ultra, quod venire non potest pro lucro neque
[019] damno49, quod vulgariter dicitur pro lucrari neque pro perdere, quod
[020] quidem dicat se paratum docere. Sed quia probatio non incumbit essoniatori
[021] sed50 domino, nec51 scitur utrum verum52 sit essonium nec53 non, quod
[022] summonitus illud advocare voluerit, ideo ne essoniator oneretur54
[023] cautione55 fideiussoria, scilicet56 plegiorum57, quæ quidem gravis esset
[024] minimis personis et onerosa59, ne60 depereat excusatio, constituitur quod
[025] soli61 fidei essoniatoris credatur, quod quidem non est concedendum maioribus
[026] personis, sicut sunt illi qui tenent in baronia, qui cautionem inveniant62
[027] fideiussoriam ne iudicia sint delusoria. Facilius enim inveniunt plegios et
[028] securitatem et maxime cautionem fideiussoriam maiores63 quam minores.
[029] Cum autem essoniatores huiusmodi causam absentiæ et excusationem sic
[030] prætenderint64, non sufficit quod dicant ita esse nisi securitatem invenerint
[031] hoc probare. Sed65 cum non sit procurator eius qui ipsum essoniatorem
[032] destinavit, et ideo ad ipsum non pertineat probare66 statum67 vel factum
[033] alienum, nec attornato factum domini principalis, et ideo dominus faciet68



Notes

38. Om., OA, CE, CM, MC, LA.

39. possit, OB, MA, MB.

40. sit, MC, LA, CM.

41-42. Om., OC, MG.

45. sive, CE, MC.

46. essoniatum, V, OC; esson., MSS. var.

43-44. inveniendo, MSS. gen.

47-48. inveniendo, MSS. gen.

49. pro damno, OC, MA, MB, CM.

52. Om., OA, CE, OB, MA, MB, Y.

53. vel, V, CM.

50-51. nec d. sed, OC, MG.

54-58. Om., OC, MG.

55. causatione, OB, MA, MB (tacone.).

56-57. Om., CM, LA.

59-60. honoris sanæ, MG, OC (honore).

61. sola, OC, MG.

62. invenient, OB, MA; inveniunt, MB.

63. tam m., OC, CE, CM, MC.

64. prætendunt, OC, MG; præcesserint, CM.

65-66. Om., OA, CE, OB, MA, MB, Y.

67. statim, OB, MA, MB.

68. faciat, OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College