Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 72  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] regis quod, si14 non habuerit, procedatur ad defaltam contra absentem
[002] sicut contra eum qui non est15 excusatus16. Item eodem modo excusat causa
[003] peregrinationis sive brevis sit sive longa. Et eodem modo videndum utrum
[004] quis præventus sit summonitione vel non. Item17 excusat summonitum
[005] adversa valetudo nimia, quia pœnam contumaciæ non patitur quem adversa
[006] valetudo defendit. Et provenit quandoque talis adversa valetudo ex
[007] infirmitate veniendi, quæ infirmitas dicitur de malo veniendi, sive de
[008] infirmitate de reseantisa quæ dicitur infirmitas de malo lecti. Item excusatur
[009] quis propter maioris causæ occupationem, ut si quis implacitatus fuerit in
[010] curia domini regis vel vocatus ad curiam domini regis ob aliquam18 causam,
[011] in omnibus curiis inferioribus excusatur. Sed quid dicendum erit de curia
[012] christianitatis, cum magis obediendum sit deo quam hominibus? Dico quod
[013] adhuc deferendum19 erit et quod rex warantizare poterit ob reverentiam
[014] quæ principi debetur. Item excusat absentiam non venientis. usque ad
[015] quartum diem maioris rei impetus cui resisti non poterit per casum
[016] fortuitum, ut si quis in20 veniendo21 versus curiam, cum nullam aliam
[017] habeat excusationem, captus fuerit ab hostibus et per vim detentus quod
[018] venire non possit. Item si incidat in latrones. Item22 propter vim
[019] fluminum vel quia pons23 solutus est, vel per tempestatem nimiam ad
[020] impedimentum navium, et24 ita quod summonitus venire non possit
[021] tempestive per circuitum, quia si venire possit25 summonitus tempestive
[022] per circuitum non excusatur per talem fortuitum eventum.

De excusationibus non venientis ad iudicium post summonitionem.


[024] ITEM non excusatur si26 tardius27 a domicilio28 recesserit29 quam expediret,
[025] quia si citius30, commode venire potuisset nec impediret eum casus for-
[026] f.337b] tuitus. Eodem modo si prius a domicilio recesserit quam deberet
[027] et in casum fortuitum ceciderit, hoc erit ei imputandum, quia si tempore
[028] congruo in casus fortuitos non incideret. Item poterit esse summonitus in
[029] causa quare fuerit impeditus, ut31 si contentiones quæsivit32 et occasiones33
[030] quare fuerit impeditus34, dum tamen post summonitionem et non ante.
[031] Item si sponte in casum fortuitum inciderit ubi posset35 de facili casum
[032] evitare. Item refert utrum acciderit ei casus fortuitus ante diem summonitionis
[033] vel post diem. Si autem ante diem, competit ei excusatio modo quo
[034] prædictum est vel non competet36. Item si rationem prætendat quod venire
[035] non possit ex certa causa vel quia pons solutus fuerit, et eodem die37



Notes

14. si hoc, V, OC, MG.

15. Om., CM, MC, LA.

16. excusatur, CM, MC.

17. item si, OC, MG.

18. aliam, MG, CM; alia, OC.

19. differendum, V, CM; deff-, OA, OC, LA.

20-21. inveniendo, MSS. gen.

22. tunc, OC, MG.

23. Om., OC, MG.

24. Om., OC, MG.

25. posset, OB, MA, MB.

28. domiciliis, OC, MG.

29. recessit, OB, MA, MB; recederet, V.

26-27. OB, MA, MB.

30. scitius, MSS. var.

32. quæ sunt, V, OC.

33. actiones, OC, MG.

31-34. Om., MA, MB, MG, LA.

35. possit, V, CM.

36. competit, V, MB, CM; competat, MA.

37. modo, OB, MA, MB, Y, MG; om., CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College