Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 71  Next    

Go to Volume:      Page:    




DE ESSONIIS


De excusationibus eius qui non venerit ad summonitionem.


[003] LEGITIME summonitus si non venerit puniendus erit nisi causas excusationis
[004] habeat legitimas per quas suam excusare possit absentiam,
[005] quæ quidem plures esse possunt. Et tunc videndum erit utrum absens sit
[006] quis ex causa necessaria et42 utili43 vel ex causa voluntaria. Si autem excausa
[007] necessaria et utili ut rei publicæ causa, ita quod profectus sit in exercitum
[008] cum domino rege ad defensionem patriæ per præceptum domini
[009] regis, cum ad hoc obligatus sit, excusatur, dum44 tamen45 hoc non effectaverit
[010] nec in servitio alterius, cum ad hoc non teneatur nisi velit. Talibus
[011] enim non subvenit dominus rex nisi de gratia. Cum autem quis ita se
[012] f.337] excusaverit de servitio domini regis videndum erit utrum summonitione
[013] præventus sit vel1 non. Si autem summonitione præventus sit2
[014] ita quod attornatum facere possit et copiam habuerit et non fecerit, non
[015] erit ei3 subveniendum ex tali causa excusationis quia mittere potuit attornatum,
[016] si ita esset quod quis posset factum domini regis iudicare. Si
[017] autem summonitione præventus non sit, tunc videndum utrum commode
[018] et4 sine periculo venire possit sive in servitio fuerit sive in officio, vel non.
[019] Si autem commode venire possit non excusatur. Si autem commode venire
[020] non possit, tunc videndum si mittere possit vel non propter vim maiorem.
[021] Si nec venire nec mittere possit nec attornatum facere quia dominus rex
[022] præsens non est, forte excusatur per servitium. Sed in omnibus istis casibus
[023] magis erit spectanda5 voluntas domini regis quam ius strictum, cum servitium
[024] domini regis nulli debeat esse damnosum: et sicut non debet esse
[025] tenenti6 damnosum, ita7 non debet esse8 petenti iniuriosum. Officium vero
[026] alicuius sicut vicecomitis et constabularii neminem excusat, nisi in officio
[027] illo aliqua9 causa emergat necessaria ex inopinato ubi10 præsentia talis esse
[028] debeat necessaria, sicut iter11 iustitiariorum12 vel incursus hostium vel
[029] huiusmodi, quæ quidem causæ sufficientes sunt ad excusationem de servitio
[030] domini regis, dum tamen ad quemlibet diem datum per essoniatorem de
[031] servitio domini regis habeat essoniatus warantum suum13 breve domini



Notes

42-43. Om., OC, MG.

44-45. cum, OC, MG.

1-2. Om., MG, LA.

3. Om., OB, MA, MB, MG, LA.

4. vel, OC, MG.

5. exspectanda, OB, MA, MB, CM, Y.

7. Om., OA, CE, MA, MB, Y.

8. Om., MC, LA.

6-8. Om., OB, MG.

9. alia, aa., MSS. var.

10. nisi, MC, LA, OC.

11-12. inter iustitiarios, OC, MG.

13. sicut, OB, MB, Y, CE; om., MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College