Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 70  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] habere non potest nec per se inducere præsumptionem. Item poterit
[002] esse legitima ab initio sed inefficax ex post facto, deficiente probatione cum
[003] summonitores examinati in probatione non concordent, nec erit necesse
[004] talem summonitionem defendere per legem cum sit quasi nulla. Item est
[005] omnino vitiosa summonitio quæ fit fraudulenter per deceptionem petentis
[006] per falsos summonitores et non per vicecomitem et ballivos suos. Est etiam
[007] vitiosa ubi fit in absentia tenentis cum peregre profectus fuerit ad partes
[008] transmarinas vel alias remotas, vel cum fuerit in itinere constitutus et iter
[009] arripuerit eundi ita quod citatio sive summonitio eum non37 comprehenderit38
[010] in domicilio, nec inventus fuerit a summonitoribus infra comitatum
[011] ubi summonitio facienda demandatur, quia si extra comitatum inveniatur
[012] non ligat eum summonitio, quia non tenetur ubique recipere summonitionem
[013] nec39 a quocumque, et non nisi a ballivis cum warantum
[014] habuerint summonendi. Item poterit esse summonitio legitima et dies et
[015] dilatio illegitima, si tempus legitimum40 non continetur41 si hoc causetur,
[016] aliter autem non ut infra.



Notes

37. Om., MSS. gen.; sic, V, Y, OC (+).

38. comprehendit, V, CM, MG.

39. Om., OB, MA, MB (+).

40. longissimum, MG; illegitimum, V.

41. continuerit, OC, MG, CM, LA; continuetur, OA, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College