Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 69  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] petens breve suum et alio brevi opus erit, quia dies summonitionis in
[002] primo brevi præteriit. Si vero dicat vicecomes quod summonitionem faciendam
[003] iniunxit6 legitimis summonitoribus, sive extra comitatum sive7
[004] in comitatu,8 et illi hoc confiteantur sed summonitionem non fecerint,
[005] summonitores in misericordia remanebunt et illud breve inutile erit petenti
[006] quia dies summonitionis præteriit. Si autem negaverint9 hoc sibi
[007] fuisse iniunctum, tunc10 aut fuit hoc eis11 publice iniunctum12 in comitatu
[008] vel extra comitatum sine solemnitate aliqua, quo casu hoc dedicere possunt13
[009] contra vicecomitem et vicecomes in misericordia. Si autem in comitatu
[010] hoc fuerit eis iniunctum, non poterunt hoc dedicere contra recordum
[011] comitatus, quia comitatus in hoc habet recordum sicut in aliis publicis
[012] actibus qui fieri debent cum solemnitate. Publici vero actus sunt iniungere
[013] summonitiones, plegios capere de prosequendo et de stando ad rectum tam
[014] in civili negotio quam14 criminali. Si autem summonitores non venerint ad
[015] primum diem ad testificandum summonitionem, ubi15 dedicere non possunt16
[016] quin hoc eis esset iniunctum, in misericordia remanebunt. Item quis
[017] summoneri debeat17 videndum. Et sciendum quod tam minor quam18
[018] maior, tam masculus quam femina, dum tamen minor non summoneatur19
[019] f.336b] per se si20 constiterit ipsum esse minorem, sed per21 tutores22 sive
[020] custodes et procuratores in23 loquelis,24 nisi25 minores infra aetatem respondere
[021] tenentur non obstante minori ætate. Item viri religiosi procuratores,26
[022] sindicos27 et actores perpetuos et non amotibiles, et qui tales sint quod
[023] possint lucrari et28 perdere et rem in iudicium deducere. Et notandum in
[024] fine quod si quis summonitionem cognoverit, causetur tamen illam esse
[025] minus legitimam, hoc faciat primo die summonitionis. Si autem primo die
[026] se29 essoniaverit vel defaltam fecerit ulterius brevem summonitionem causari
[027] non poterit. Et ad30 hoc notandum quod summonitionum alia poterit
[028] esse legitima et sufficiens ab initio, et cum testata fuerit et probata defendi
[029] poterit per legem, sed hoc antequam quis in iudicio comparuerit. Est et
[030] alia legitima cum quis in iudicio comparuerit quæ31 dedici non poterit nec
[031] defendi per legem, scilicet postquam quis in iudicio comparuerit.32 Item est
[032] et alia vitiosa vel33 non sufficiens, ubi34 fit tantum per unum35 qui recordum36



Notes

6. Om., OB, MA, MB, Y.

7-8. Om., OA, CE, OB, MA, MB, MG, Y.

9. negaverit, OB, MA, MB.

11. ei, OB, MA, MB.

10-12. Om., OC, MG, CM.

13. posset, OB, MA, MB; possint, OC.

14. quam in, MA, MC, MG, CE, Y.

15. nisi, MC, LA; ut, CE; vero, MA.

16. possint, OC, CE; possit, MG.

17. debet, V, MA, MG.

18. tam, MC, LA.

19. summoniatur, MSS. var.

20. Om., OC, MG.

21-22. persecutores, OC, MG.

25. ubi, OC, LA; vel, MG.

23-24. et loquelas, OC, MG.

26. per p., V; et p., OB, MA, MB; si p. CM.

27. sindici, OB, MA, MB, Y.

28. Om., OB, MA, MB.

29. Om., MA, CE, CM.

30. Om., OA, CE, OB, MA, MB, Y.

31-32. Om., OC, MG.

33. et, OB, MA, MB; om., CM.

34. nisi, OC, MG, LA.

35. alium, MA, MB; eum, OB.

36. recordationem, OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College