Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 67  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] vagantem per rura22 et diffitentem essonium,23 tunc non possunt ei diem
[002] dare, vel si dederint forte non vult aliquem recolligere, vel forte non est
[003] inventus in loco ubi iacere debuit quod possint24 ei diem dare. Et unde cum
[004] ad diem eis præfixum in curia, sive petens plures dies secutus fuerit versus
[005] eos sive unum, et testati fuerint visum suum secundum quod ipsum invenerint
[006] vel non, tunc si tenens non venerit, capiatur terra in manum25
[007] domini regis et procedatur per omnia sicut supra dictum est. Si autem venerit,
[008] defendere poterit summonitionem et essonia tam de malo veniendi
[009] quam de malo lecti, et etiam sursisas tam primæ defaltæ ad primam captionem
[010] quam secundæ ad secundam usque ad iudicium. Post iudicium vero
[011] non erit locus defensioni per legem contra probationem summonitionis
[012] cum iudicia rata esse debeant. <Si petens se tenuerit ad defaltam, et
[013] quo casu facta examinatione de summonitione si summonitio testata
[014] fuerit, statim vadiat legem et habeat diem ad legem faciendam, et cum
[015] legem fecerit post essonia sua statim et eodem die respondit26 sine alia
[016] summonitione, sicut inveniri poterit in rotulo de termino.27> Si autem
[017] nulla omnino præcessit summonitio et petens falso essoniare fecerit tenentem
[018] aliquo essonio uno vel pluribus cum tenens nihil inde sciverit, et post
[019] summonitionem quæ fieri debuit et essonia, capta sit terra in manum domini
[020] regis, et post primam defaltam et secundam adiudicata sit seisina
[021] petenti cum nulla defalta ibi esse debeat, ad querelam tenentis subveniendum
[022] est ei in hoc modo, scilicet quod summoneantur28 summonitores et
[023] illi per quorum visum terra capta fuit in manum domini regis ut inde fiat
[024] diligens examinatio, et si probata non fuerit summonitio nec testata nulla
[025] erit defalta, nec necesse esset defendere summonitionem quæ nulla est
[026] propter defectum probationis. Item cum nulla29 sit summonitio nec defalta
[027] nulla sequi deberet captio, et30 cum captio31 nulla, nulla32 sequi deberet
[028] possessionis amissio. Ergo a primo ubi nulla summonitio nulla sequitur
[029] possessionis amissio, quia ubi primum et principale quod est summonitio
[030] non subsistit, nec ea quæ sequuntur locum habere debent. Et ad querelam
[031] talis fiat vicecomiti breve in33 hac forma.34

Breve de habendo coram iustitiariis eum qui per fraudem essoniaverit adversarium suum.


[033] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod habeas coram iustitiariis
[034] nostris etcetera talem petentem, scilicet ad audiendum iudicium suum et
[035] considerationem curiæ nostræ de hoc, quod ipse per malitiam et35 manifestam



Notes

22. arva, OC, MG.

23. essoniatorem, V; essoniavum, MG; esson., MA, MB, MC, CM.

24. possunt, OC, MG; possit, CM.

25. manu, OC, MG.

26. respondeat, MC, LA (-at); om., CM.

27. sic, OA, LA, CM; t. etc., MC, MG; t. Paschæ anno regni regis Henrici octavo, MD.

28. summoniantur, MSS. var.

29. Om., MG, OC (+).

32. Om., CE, CM, MG.

30-31. Om., OC, MG.

33-34. Om., OC, MG.

35. et per, OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College