Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 66  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] docere causam sufficientem et rationem quare non fuit ad7 alium diem
[002] sicut summonitus fuit.8 Causæ quidem possunt esse plures de quibus inferius
[003] dicetur, et quarum una poterit esse talis inter alias quod nullam
[004] habuit summonitionem, quo casu oportebit petentem docere contrarium
[005] per summonitores qui fecerunt summonitionem, alioquin nulla erit summonitio
[006] nec aliqua defalta. Et ideo statim respondeat tenens ad placitum9
[007] capitale. Si autem testata fuerit summonitio et probata, tunc locus erit
[008] defensioni per legem secundum quod superius dictum est. Si autem post
[009] primam captionem ad alium diem non venerit, amittet seisinam suam per
[010] secundam captionem per parvum cape nisi tunc venerit, et defendat per
[011] legem ut supra summonitionem et sursisas. Si autem ad primum diem non
[012] venerit sed se essoniaverit, tunc videtur quodam modo concessisse summonitionem
[013] donec præsens illam defenderit et dedixerit. Quo casu dabitur
[014] ei alius dies per essoniatorem suum sive breve venerit sive non. Ad quem
[015] diem si tenens venerit statim respondeat vel excipiat. Si autem non venerit,
[016] capiatur terra in manum domini regis per defaltam, et ipse summoneatur10
[017] quod sit ad alium diem per magnum cape inde responsurus et ostensurus
[018] quare non servavit diem sibi datum per essoniatorem suum. Ad quem si
[019] non venerit, fiat ut supra ex11 secunda defalta. Et si venerit eodem modo ut
[020] supra. Si autem ad diem sibi datum per essoniatorem12 suum ad13 essonium14
[021] de malo veniendi faciat se essoniare15 tenens de malo lecti, tunc
[022] dabitur alius dies petenti licet non tenenti, infra quem et statim post
[023] essonium mittantur16 ad eum quatuor milites de comitatu ad videndum
[024] utrum infirmitas qua se tenens essoniavit sit languor vel non. Et tunc cum
[025] venerint ad locum ubi iacuerit vel iacere debuit, invenerint17 eum in lecto
[026] sicut essoniatum et18 confitentem essonium, sive re vera se ipsum essoniaverit
[027] vel falso essoniatus fuerit per alium. Quo casu procedent19
[028] milites in visu faciendo modo debito secundum quod inferius dicetur, ac si
[029] omnia rite acta essent, et dabunt ei malum transiens vel languorem secundum
[030] quod iudicaverint de statu suo, nec ad diem sibi datum poterit
[031] tenens ulterius defendere20 nec dedicere summonitiones et sursisas contra
[032] attestationem quatuor militum, nec contra propriam cognitionem21 essonii,
[033] cum prædicti quatuor milites in hoc habeant recordum, nec etiam si
[034] petens dicat quod ipsum falso essoniari fecerit etiam sine summonitione:
[035] utroque essonio audiri non debet, quasi propriam allegans falsitatem. Si
[036] f.335b] autem quatuor milites invenerint eum extra lectum in curia vel



Notes

7-8. Om., OC, MG.

9. Om., OB, MA, MB.

10. summoniatur, MSS. var.

11. de, OB, MA, MB.

12. essonium, OA, LA; esson., MSS. var.

14. essoniatorem suum, MB; esson., OC, MC, MG, CE.

13-14. Om., V, OB, MA, Y.

15. sic, MSS. gen.; essoniari, V, MG.

16. mittatur, OC, CE.

17. invenerit, V, OB, CM.

18. Om., OC, MG.

19. procedant, OB, MA, MB, OC, MG; procedunt, CM.

20. se d. MC, LA.

21. recognitionem, OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College