Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 65  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] non, tunc quærendus erit a petente utrum se tenere voluerit ad defaltam
[002] vel ad placitum principale. Si autem ad placitum principale, tunc tenens
[003] statim respondeat. Si autem se tenuerit ad defaltam et summonitus omnino
[004] defendat summonitionem, tunc vocandi sunt summonitores quod
[005] testentur summonitionem. Et cum diligenter examinati probaverint summonitionem
[006] legitime factam, tunc primo vadiat summonitus legem et
[007] defendat summonitionem per legem contra testificationem summonitorum,
[008] non22 scilicet quod summonitio non pervenerit ad ipsum, sed quod nec ad
[009] ipsum nec ad domicilium suum. Si autem summonitores in probatione summonitionis
[010] diligenter examinati concordes non extiterint,23 tunc quasi
[011] summonitione nulla non habebit summonitus necesse summonitionem defendere
[012] per legem, sed detur ei alius dies legitimus nisi gratis incontinenti
[013] velit respondere. Cum autem post legem vadiatam diem habuerit tenens
[014] de lege facienda, ad diem illum se poterit essoniare de placito legis vadiatæ,
[015] et tunc in fine veniat24 cum lege et eam faciat si possit. Et si in lege facienda
[016] defecerit, petens seisinam suam recuperabit, vel25 si defaltam fecerit, petens
[017] statim seisinam suam recuperabit26 per defaltam si tenens præsens
[018] fuerit. Si autem absens,27 capiatur terra in manum28 domini regis per parvum
[019] cape et ipse summoneatur29 quod sit ad alium diem auditurus iudicium
[020] suum30 per breve inferius notandum. Si autem ad primum diem non
[021] comparuerit tenens sed antequam comparuerit in curia defaltam fecerit,
[022] tunc aut misit vicecomes breve aut non misit. Si non misit breve, tunc cum
[023] petens31 offerat se liti iustitiarius procedere non poterit secundum defaltam
[024] sine waranto vel sine brevi, nec poterit alium diem dare infra quem man-
[025] f.335] dare possit vicecomiti quod faciat venire breve, quia tali modo
[026] sine brevi et waranto dando diem sibi usurparet iurisdictionem, nec etiam
[027] si breve veniret ad alium diem non valeret,1 quia dies summonitionis præteriit.
[028] Erit igitur opus alio brevi. Si autem miserit breve, offerente se liti
[029] petente, propter defaltam tenentis capietur2 terra in manum domini regis
[030] per magnum cape cuius forma inferius. Et tenens summoneatur3 quod sit
[031] ad alium diem responsurus de capitali placito et de4 defalta, scilicet quare
[032] non fuit ad primum diem sicut summonitus fuit. Ad quem diem si venerit
[033] statim respondeat ad capitalem placitum si tenens5 se tenere noluerit6 ad
[034] defaltam. Si autem se tenuerit ad defaltam, tunc oportet tenentem



Notes

22. Om., V, MA, MG.

23. extiterunt, OA, CE, MG.

24. veniet, OB, MA, MB, CM.

25-26. Om., LA, MG.

27. a. fuerit, OC, MG.

28. manu, OC, MG.

29. summoniatur, MSS. var.

30. Om., OB, MA, MB, CM.

31. p. si, OA, OC, MC; p. se, CE, CM; p. sit, MG; p. etiam si, LA (corr.).

1. valet, MA, CM.

2. capiatur, MC, MG; capiat, LA (terram).

3. summoniatur, MSS. var.

4. Om., OC, MG, CM (+).

5. petens, V; om., CM.

6. voluerit, V, OB, OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College