Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 64  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] prædictum est. Et si minus spatium contineatur quam quindecim dierum
[002] sine causa rationabili, tunc cum summonitus comparuerit aut calumniata
[003] est summonitio sicut illegitima aut non calumniata. Si autem non calumniata,
[004] tunc procedat loquela ac si summonitio esset legitima. Si autem
[005] calumniata fuerit et probata illegitima, detur alius dies legitimus in curia
[006] qui11 dedici non poterit contra recordum iustitiariorum. Si autem post
[007] minus legitimam summonitionem tenens se essoniaverit vel defaltam fecerit
[008] vel sine calumnia in placito processerit vel diem amoris ceperit,
[009] summonitionem minus legitime factam ulterius causari non poterit. Et
[010] etiam bene poterit quis respondere sine summonitione si voluerit, nec ei
[011] iniuriatur cum hoc velit. Nullus autem dies dari debet extra comitatum
[012] nisi per spatium quindecim dierum nec per tantum spatium sine essonio,
[013] nisi hoc faciat consensus12 partium: quo casu fiat ut in fine dicetur de
[014] essoniis. <Sunt quidem13 casus quod tenens summonitionem dedicere non
[015] poterit. Ut si coram aliquo qui recordum habet ubicumque attornatum
[016] fecerit propter verba in attornato faciendo: ut cum dixerit tenens facio
[017] attornatum meum in loquela quæ est coram tali vel coram te, per hoc concedit
[018] quod præcessit summonitio quia non poterit esse coram aliquo nisi præcesserit
[019] summonitio, quia si diceret in loquela quæ erit sic numquam admitteretur
[020] ad attornatum faciendum. Et si petens possit attornatum facere
[021] statim post impetrationem brevis, tenens numquam hoc facere poterit de
[022] iure antequam loquela fuerit coram suo iudice per summonitionem. Et
[023] unde si dicat feci14 attornatum,15 idem est quod confiteri summonitionem vel
[024] quasi, et si ante factus fuerit attornatus effectum non habebit16 ante summonitionem,
[025] nec iustitiarius de aliquo potestatem habebit antequam loquela
[026] fuerit coram eo per summonitionem.>

f.334b] De17 modo procedendi post summonitionem.18


[028] AD diem vero summonitionis sive legitima sit summonitio sive non, aut
[029] comparet summonitus vel se essoniat vel defaltam facit. Si autem venerit
[030] aut dedicit summonitionem aut concedit summonitionem legitimam, quo
[031] casu statim respondeat si vicecomes miserit breve. Si autem non, recedet
[032] tenens quietus et petens perquirat sibi per aliud breve. Si autem breve
[033] venerit,19 tunc proposita intentione petentis respondeat tenens20 intentioni21
[034] vel excipiat contra breve vel petat visum. Si autem causetur summonitionem
[035] minus rationabiliem, detur ei dies rationabilis ad quem veniat
[036] responsurus. Si autem illam omnino dedixerit sive summonitus fuerit sive



Notes

11. quæ, OC, MG, CM, MA, MC.

12. consensu, OB, MA, MB, CM, OC.

13. quidam, V; quid., MSS. var.

14. facio, OC, MG, LA (corr.); seu, MC.

15. a. meum, V, OC, MG.

16. habent (iust.), OC, MG.

17-18. sic, V; om., MSS. gen.

19. tenuerit, OC, MG.

20. Om., MA, MB; teneor, OB.

21. ad intentionem, MA, CM, OC; contra intentionem, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College