Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 63  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sicut ipse dominus rex, vel delegatam44 sicut iustitiarius ab eo constitutus,
[002] et non alius a iustitiario substituendus, quia iustitiarius iustitiarium
[003] substituere non potest. Et ideo dico ab eo qui habet iurisdictionem
[004] quia alius coertionem non habet, et cum coertionem non habeat45 punire
[005] non poterit contumacem, nec iudicium a non sui iudice factum ligat
[006] neque tenet. Et in hoc46 casu aut constat ab initio iustitiarium habere
[007] iurisdictionem aut constat quod non habet, aut dubitatur an47 habeat. Si
[008] autem constiterit quod habeat, venire tenetur summonitus vel se legitime
[009] excusare, alioquin pœnam contumaciæ non evadet. Si autem constiterit
[010] quod non, summonitus se impune absentabit. Si autem dubitetur,48 venire
[011] debet summonitus, saltem privilegium fori allegaturus, ut infra plenius
[012] dicetur de prohibitionibus. Item per quos et per quot facienda sit summonitio.
[013] Et videndum49 quod per duos ad minus, qui si necesse fuerit testi-
[014] f.334] ficari50 possint51 summonitionem esse legitime factam, et qui eam
[015] possint probare si opus fuerit et inde dubitetur, cum per iustitiarios fuerint
[016] inde requisiti de tempore, die1 et2 loco et aliis circumstantiis, secundum
[017] quod inferius dicetur. Item quando. Et sciendum quod per quindecim dies
[018] ante diem quo comparere debeat, fiat3 talis summonitio omnibus qui in
[019] regno sunt et extra comitatum infra4 quatuor maria. Et talis summonitio
[020] debet dici legitima. Si autem minus spatium contingat,5 poterit illegitima
[021] iudicari nisi ob causam legitimam minus tempus statuatur. Ut si propter
[022] causam quæ instantiam desiderat propter rem forte quæ tempore peritura
[023] sit, vel propter alias causas ubi indutiæ arbitrariæ sunt propter necessitatem,
[024] ut propter concilium Latranense6 de ecclesiis vacantibus. Item propter
[025] præsentiam partium in itinere iustitiariorum in eodem comitatu existentium,
[026] quod secus est si aliqua manens sit extra. Item propter personas
[027] qui celerem habere debent iustitiam, sicut sunt mercatores quibus exhibetur7
[028] iustitia pepoudrus,8 et sic ex causa moderatur tempus summonitionis
[029] et continet minus tempus quandoque quam spatium quindecim
[030] dierum. Et quandoque tempus summonitionis ex causa continet tempus
[031] magis9 diffusum propter longam peregrinationem, secundum quod quis
[032] fuerit in remota peregrinatione vel propinqua, et in hoc erit dilatio arbitraria.
[033] Legitima igitur10 summonitio erit quindecim dierum modo quo



Notes

44. delegatus, MA, CM.

45. habet, OC, MG.

46. Om., MC, LA.

47. aut, OB, MA, CE; quod, CM.

48. dubitatur, OB, MA, MB.

49. sic, MSS. gen.; videtur, OB, MA, MB, Y.

50. testificare, OC, MG, CM.

51. possunt, MA, MB, MG, CM.

1. Om., OB, MA, MB.

2. et de, OC, MG.

3. et fiat, OB, MA, MB.

4. et infra, OC, MG, CM.

5. contineat, OB, MA, MB, CM, Y.

6. sic, MSS. gen.; Lateranense, V, MG.

7. exibetur, V, MSS. var.; exhiberetur, MG.

8. perpoudus, piepoudrus, peepoudrus, pepudrus, perpendens, MSS. var.

9. magnum, OA, CE, Y, OB, MA, MB; maius, MG.

10. ergo, OC, MG; enim, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College