Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 60  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] cum pone suum perquisiverit, et cum tenens se essoniaverit recesserit essoniator
[002] sine die, non poterit petens ulterius per aliud pone resumere placitum
[003] suum et illud iterum transferre de comitatu ad magnam curiam, quia
[004] in comitatu nullum est placitum ex quo semel inde translatum est.24 Ut de
[005] termino Paschæ anno regis Henrici nono comitatu Huntingdoniæ de Willelmo
[006] Hatecrist25 et Roberto de Wassingelegha. Et unde idem Robertus qui
[007] tenens fuit recessit sine die de placito illo quod translatum fuit a26 comitatu
[008] per secundum pone. Et ideo placitum de novo reincipiendum. Transfertur27
[009] etiam loquela ad magnam curiam ad petitionem petentis ex necessitate
[010] propter privilegium tenentis, quale28 habent templarii et hospitalarii et
[011] plures alii, quod non respondeant de aliquo placito nisi coram ipso rege vel
[012] eius capitali iustitiario, qui etsi aliquando contra29 privilegium suum intraverint
[013] in responsum, ex pænitentia resilire non possunt. Ut de itinere abbatis
[014] de30 Radinge et Martini de Pateshilla in comitatu Wigorniæ anno
[015] regis Henrici quinto. Transfertur31 etiam generaliter quælibet loquela de
[016] comitatu per necessitatem, scilicet ubi comitatus non habet potestatem
[017] terminandi placitum ut si bastardia obiciatur, vel huiusmodi. Et eodem
[018] modo propter difficultatem iudicii et multis aliis modis. Et eodem modo
[019] transferuntur loquelæ coram iustitiariis itinerantibus indifferenter,32 absque
[020] eo33 quod aliquid detur34 pro pone. Et eodem modo de35 curiis36 baronum.
[021] Et in fine notandum quod de37 placito per parvum breve de dominicis
[022] domini regis nullum pone. Transfertur etiam loquela a comitatu ad
[023] curiam propter falsum iudicium vel fatuum.

Ubi duellum vadiatum est contra consuetudinem regni.


[025] REX vicecomiti salutem. Pone coram iustitiariis nostris etcetera, duellum
[026] quod vadiatum est in comitatu tuo inter A. querentem et talia hundreda
[027] de quodam iudicio eidem A. facto, de averiis captis et contra vadium et
[028] plegios38 detentis ut idem A. dicit. Et unde queritur quod duellum illud
[029] iniuste et contra consuetudinem regni nostri vadiatum est. Et interim re-
[030] f.333] cordum illud unde prædictum duellum vadiatum fuit fieri facias,
[031] et illud habeas coram præfatis iustitiariis etcetera1 ad prædictum diem per
[032] quatuor legales milites de comitatu tuo qui recordo illi interfuerunt.2 Et3
[033] summone etcetera quatuor legales milites de comitatu4 tuo qui recordo illi
[034] interfuerunt,65 et præterea quatuor legales milites de quolibet prædictorum



Notes

24. Om., OB, MA, MB, OC, MG.

25. Antecrist, OC, MG; Hantekrist., CM.

26. de, MC, LA.

27. transferatur, OC, MG.

28. quod, OC, MG.

29. extra, OB, MB.

30. Om., OA, CE, MC, LA.

31. transferitur, OA, CE, Y; transferuntur, MA.

32. et differenter, OB, MA, MB.

33. Om., OB, MA, MB.

34. de, OA, CE, OB, MA, MB, Y.

35-36. ad cur., OC, MG.

37. in, MG, CM.

38. plegium, V; pleg., MSS.

1. nostris etc., OC, MG.

2. interfuerint, V, OC, MG, CM.

3-5. Om., MA, MG, CM.

4-6. Om., OB.

5. Interfuerint, V, OC; om., MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College