Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 59  Next    

Go to Volume:      Page:    




Item aliud pone de servitiis et consuetudinibus ad petitionem petentis.


[002] REX vicecomiti salutem. Pone ad petitionem petentis coram iustitiariis
[003] nostris apud Westmonasterium tali die loquelam quæ est in comitatu tuo
[004] per breve nostrum inter A. petentem8 et B. deforciantem de consuetudinibus
[005] et servitiis quæ idem A. exigit de prædicto B. de libero tenemento suo
[006] quod de eo tenet in tali villa etcetera. Et summone per bonos summonitores
[007] præfatum B. quod tunc sit ibi præfato A. inde responsurus. Et habeas
[008] ibi summonitores et hoc breve et aliud breve. Teste etcetera. Et ideo
[009] dicit aliud breve, ut si placitum fuerit in comitatu per aliquod9 breve clausum
[010] inter aliquos de debito vel de alia re, et ita quod non sit patens, quod10
[011] quidem remanere debet penes petentem. Sed esto quod tenens warantum
[012] vocaverit in comitatu antequam loquela posita fuerit coram iustitiariis de
[013] banco, et ita quod warantus diem habeat coram iustitiariis itinerantibus,
[014] quia statim ad præceptum vicecomitis non warantizavit,11 numquid12 fiet13
[015] mentio in pone de waranto? Non. Quia in curia regis post essonia et dila-
[016] f.332b] tiones incipiet petens narrare versus tenentem ex quo warantus in
[017] comitatu nondum14 warantizavit, et ipse tenens tunc de novo incipiet15
[018] warantum vocare, et dies datus coram iustitiariis itinerantibus nullus erit.
[019] Raro autem fit hoc breve pone ad petitionem tenentis ut prædictum est
[020] nisi ex causa, quæ multiplex esse poterit; ut si tenens longe agens fuerit in
[021] partibus transmarinis, vel16 ita impotens sui quod comparere non possit in
[022] comitatu,17 vel vice versa si petens sit vicecomiti parentela coniunctus,
[023] serviens vel multum familiaris, vel si18 sit valde potens et buzo19 de comitatu.
[024] Et fit tale pone sic cum causa expressa.

Pone ad petitionem tenentis ex causa.


[026] REX vicecomiti salutem. Pone ad petitionem tenentis eo quod agit in partibus
[027] transmarinis, vel eo quod petens est amicus vel familiaris vicecomiti
[028] vel20 huiusmodi, coram iustitiariis nostris ad talem diem loquelam quæ est
[029] in comitatu tuo per breve nostrum de recto inter A. petentem et B. tenentem
[030] de tanto terræ cum pertinentiis in tali villa. Et dic prædicto A. quod
[031] tunc sit ibi loquelam suam versus prædictum B. prosecuturus21 si voluerit.
[032] Et habeas ibi hoc breve. Teste etcetera. Et notandum quod si tenens
[033] quacumque de causa perquisiverit suum pone coram iustitiariis et primo
[034] die coram eis defaltam22 fecerit, oportebit eum wayviare suum pone vel
[035] amittet per defaltam.23 Item esto quod petens defaltam fecerit primo die



Notes

8. querentem, OC, MG, MC, LA.

9. aliud, OC, MG.

10. et quod, OC, MG, CM.

11. warantizaverit, OC, MG, CM.

12-13. numquam f., V; numquam fecit, OC, MG (facit).

14. non, OC, MG.

15. incipiat, V, OB, MB.

16. et, OB, MA, MB, CM, Y.

17. c. tuo, OC, MG.

18. om., V, CM.

19. vicecomes, V, MG; baro, OC.

20. et, OC, MG, CM, MC, LA.

21. prosequiturus, OA; progeniturus, OC; propo., CM.

22-23. defaltis, OC, MG (de d.).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College