[001] ius habeat in terra illa. Et summone per bonos summonitores prædictum [002] talem quod tunc sit ibi auditurus illam electionem. Et habeas ibi nomina [003] militum et hoc breve. Teste etcetera. Et sciendum quod variantur huiusmodi [004] brevia secundum varietatem assisarum, secundum quod videri poterit [005] infra de assisis. Si autem placitum sit de servitiis et consuetudinibus, [006] tunc fiat breve sic.
De assisa arramianda cum placitum de recto fuerit de servitiis et consuetudinibus.
[008] REX vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores quatuor legales [009] milites de comitatu tuo etcetera ut supra, ad faciendum recognitionem [010] magnæ assisæ nostræ inter A. petentem et B. deforciantem de consuetudinibus [011] et servitiis quæ idem A. exigit a prædicto B. de tanto terræ [012] cum pertinentiis in tali villa. Et unde idem B. qui tenens est posuit se in [013] magnam assisam nostram, et petit2 recognitionem fieri utrum debeat prædicto [014] A. de prædicta terra tale servitium et3 tale tantum per annum pro [015] omni servitio sicut ei recognoscit, an idem servitium et præterea tantum [016] sicut idem A. ab eo exigit. Et summone etcetera, ut supra.
Breve de assisa arramianda in iurata de gavelikinde loco magnæ assisæ.
[018] REX vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores quatuor legales [019] homines4 de comitatu tuo quo teneant in gavelikinde quod sint coram [020] iustitiariis nostris etcetera ut supra, ad eligendum super sacramentum5 [021] duodecim de legalioribus hominibus de visneto tali qui teneant in gavelikinde [022] et qui melius sciant et velint dicere veritatem, ad faciendum iuratam [023] loco magnæ assisæ provisam et concessam, inter tales etcetera ut supra. Et [024] summone etcetera. Et habeas etcetera. Et tali modo procedet6 placitum de [025] recto in comitatu, nisi forte sit aliquis capitalis dominus, ut prædictum est, [026] qui curiam suam ad horam petierit antequam placitum fuerit in comitatu, [027] vel forte cum in comitatu fuerit perquirat sibi petens de ponendo loquelam [028] illam ad magnam curiam per breve quod vocatur pone, et quod tenenti de [029] facili non conceditur7 nisi ex causa necessaria in brevi exprimenda.
Pone ad petitionem petentis.
[031] REX vicecomiti salutem. Pone ad petitionem petentis coram iustitiariis [032] nostris apud Westmonasterium tali die loquelam quæ est in comitatu tuo [033] per breve nostrum de recto inter A. petentem et B. tenentem de tanto terræ [034] cum pertinentiis in tali villa. Vel sic: exceptis tot acris etcetera. Et summone [035] per bonos summonitores prædictum B. quod tunc sit ibi præfato A. [036] inde responsurus. Et habeas ibi summonitores et hoc breve. Teste etcetera.