[001] illas de servitiis et consuetudinibus, quas talis25 ab eo exigit et quas ei non [002] cognoscit, et unde posuit se in magnam assisam nostram coram te in comitatu [003] tuo, idem talis nihilominus distringit eum pro eisdem servitiis et [004] consuetudinibus quas ei non cognoscit, et in aliis gravis existit eidem et [005] iniuriosus. Et ideo tibi præcipimus quod non permittas de cetero quod prædictus [006] talis distringat ipsum26 talem pro eisdem servitiis et consuetudinibus, [007] vel27 quod prædicta occasione de cetero ei molestiam inferat vel gravamen. [008] Et ita te habeas in hoc negotio etcetera. Teste etcetera. Item est aliud [009] breve de pace ubi terra petita teneri debet in gavelikinde28 quod tale est.
Breve de pace in gavelikinde.
[011] REX vicecomiti salutem. Prohibemus tibi ne teneas placitum quod est in [012] comitatu tuo inter talem et talem etcetera ut supra, nisi duellum etcetera, [013] quia idem talis qui tenens est posuit se in iuratam loco magnæ assisæ nostræ [014] provisam et concessam, et petit29 recognitionem fieri uter30 eorum [015] maius ius habeat in terra illa. Teste etcetera. Et notandum quod omnia [016] brevia de pace sic fiunt vel sic, vel quod sit prohibitio vicecomiti ne teneat, [017] vel vicecomiti quod aliis31 prohibeat, sicut dominis, custodibus vel ballivis [018] ne ipsi teneant placitum quod est in curia eorum etcetera ut supra. Et [019] sciendum quod omnia brevia de pace irrotulari debent in rotulis de32 [020] cancellaria.
Quod tenens qui se posuerit in magnam assisam, cum breve de pace habuerit, perquirat sibi petens de arramiando magnam assisam coram iustitiariis in adventu ipsorum.
[022] CUM autem tenens huiusmodi breve de pace sibi perquisiverit, statim debet [023] petens aliud sibi perquirere, scilicet de magna assisa coram iustitiariis in [024] eorum adventu arramianda, et per quod summoneantur33 quatuor milites [025] ad eligendum duodecim ad faciendum assisam illam in hac forma.
Breve de assisa arramianda.
[027] REX vicecomiti salutem. Summone per bonos summonitores quatuor legales [028] milites de comitatu tuo quod sint coram iustitiariis nostris ad primam [029] assisam cum in partes illas venerint, ad eligendum super sacramentum [030] suum duodecim de legalioribus militibus de tali visneto qui melius [031] sciant et velint veritatem dicere, ad faciendum recognitionem magnæ assisæ [032] nostræ inter talem petentem et talem tenentem de tanto terræ cum [033] f.332] pertinentiis in tali villa, quia idem talis qui tenens est posuit se in [034] magnam assisam nostram et petit recognitionem fieri uter1 eorum maius