Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 54  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] legem defendendo summonitionem et sursisas. Fit etiam processus huiusmodi
[002] post defaltam probatam pluribus aliis modis et diversis secundum
[003] diversitatem comitatuum, quia post probationem defaltæ facit17 serviens
[004] f.330b] hundredi incontinenti summonitionem vel assidet partibus diem
[005] si præsentes fuerint ad proximum comitatum, et semper stabitur eius
[006] recordo cum testimonio proborum hominum qui præsentes fuerint de summonitione
[007] facta et die dato, et ad quem si tenens non venerit se per legem
[008] non defendet contra recordum servientis. Stabitur etiam eius recordo si in
[009] curia regis contentio habeatur, utrum loquela fuerit18 in curia capitalis
[010] domini vel in comitatu, vel si facta fuit per eum summonitio vel non, ut de
[011] itinere Willelmi de Ralegha in comitatu Warrewickiæ. Et quamvis quidam
[012] sic dicant quod statim post summonitionem factam per servientem incipit
[013] loquela esse in comitatu, sed19 non est ita nisi tunc demum cum serviens
[014] præsens20 fuerit in comitatu et21 testatus fuerit probationem defaltæ et
[015] summonitionem. Et cum ita fuerit loquela in comitatu22 sine calumnia
[016] domini capitalis sive tenens se23 essoniaverit24 sive non, capitalis dominus
[017] curiam suam numquam rehabebit sive tenens in comitatu se essoniaverit
[018] sive non. Extunc enim vel25 statim poterit loquela ad magnam26 curiam per
[019] pone transferri vel in comitatu terminari. Et unde cum multotiens contingat
[020] quod27 petens per fraudem dicit28 quod curia de recto ei defecerit29 cum
[021] forte loquela numquam fuit30 in curia domini capitalis, vel cum ipse dominus
[022] paratus esset ei rectum tenere, ipse petens ad comitatum convolavit.31
[023] Et quo probato esset curia domino capitali restituenda si illam ad horam
[024] petierit. Oportet quod illam petat hora congrua antequam loquela fuerit
[025] in comitatu, scilicet tertio die inclusivo, ne si diem comitatus32 attenderet,
[026] superveniret protestatio probationis defaltæ et summonitionis per recordum
[027] servientis, vel essonium tenentis, et postea breve de ponendo
[028] loquelam ad magnam curiam, quia sic non esset curia petita ad horam.

Cum loquela fuerit in comitatum translata.


[030] PROBATA sic defalta et per servientem testata et similiter summonitione,
[031] sic incipiet33 placitum de recto esse in comitatu, et ubi in essonio de malo
[032] veniendi ita fieri debet sicut fit34 in curia domini regis, nisi ex consuetudine
[033] et35 ex antiquo36 aliter observetur. De essonio vero de malo lecti ita fiat
[034] secundum quod inferius videri poterit de essoniis si in comitatu. De visu



Notes

17. faciat, MG; fac., MA, MB, MC, CE.

18. habuerit, OA, CE.

19. tamen, V; si, OB.

20. Om., OC, MG.

21-22. Om., OA, CE, OB, MA, MB, Y.

23-24. essoniatus fuerit, OC; sit essoniatus, MG.

25. Om., OB, MA, MB, OC.

26. m. assisam, OC, MG.

27. Om., OC, MG.

28. dicat, OB, MA, MB, MG, CM.

29. non d., OC, MG; deficiat, MB; defecerat, MA.

30. fuerit, OB, MB, CM.

31. convaluit, OC, MG.

32. com. (comitatu?) MSS.

33. incipit, V, OC, MG.

34. Om., OC, MG, CM.

35. vel, MC, LA, CM.

36. iure a., V, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College