[001] f.331] vero habendo et de exceptionibus et replicationibus fiat sicut inferius [002] dicitur et eodem modo. Si autem vocetur warantus in comitatu, non [003] habebit comitatus potestatem summonendi warantum ad warantizandum [004] sine speciali præcepto domini regis, quo casu recurrendum erit ad curiam [005] pro1 brevi2 de warantia quod tale erit.
Si in comitatu vocetur warantus.
[007] REX vicecomiti salutem. Præcipe tali quod iuste et sine dilatione warantizet [008] tali tantam terram cum pertinentiis in tali villa quam talis tertius3 [009] in curia nostra etcetera4 clamat ut ius suum, et unde etcetera, ut infra inter [010] brevia de warantia. Et nisi fecerit, quod sit in adventu iustitiariorum [011] etcetera. Et unde si in comitatu warantizaverit bene erit. Si autem non, [012] tunc dabitur dies partibus in adventu iustitiariorum ubi teminabitur per [013] tale breve placitum de warantia. Et cum warantizaverit, remittetur loquela [014] principalis iterum ad comitatum ut ibi terminetur si iustitiarii hoc voluerint. [015] Poterit tamen utraque coram eis de gratia terminari si voluerint etiam5 [016] sine pone. Et si warantus infra ætatem fuerit, remanebit principale placitum [017] in suspenso in comitatu et placitum de warantia coram iustitiariis [018] quousque warantus ætatem habuerit, quod ad warantiam respondere [019] possit. Si autem tenens6 in comitatu per duellum se defendere voluerit, tunc [020] fiat eodem modo in essoniis et aliis sicut fit infra de duellis.
Si tenens se posuerit in magnam assisam in comitatu.
[022] CUM autem tenens se posuerit in magnam assisam in comitatu, dabitur ei [023] dies usque ad alium comitatum infra quem sibi perquirere debet breve de [024] pace usque ad7 adventum iustitiariorum, quod quidem facere non poterit [025] per interpositam personam, cum in propria persona iurare teneatur quod [026] tenens est et quod8 se in comitatu posuerit in assisam, quod si infra comitatum [027] sibi non perquisiverit vel essoniatus non fuerit sed defaltam fecerit, [028] amittere poterit per defaltam salvo ei quod habeat recuperare suum quale [029] habere debebit.9 Et eodem modo faciat petens ex parte sua, perquirat sibi [030] breve de summonendo magnam assisam coram iustitiariis ad eundem terminum [031] secundum quod inferius dicetur. Breve autem de pace habenda in [032] comitatu tale erit.
Breve de pace usque ad adventum iustitiariorum.
[034] REX vicecomiti salutem. Prohibemus tibi ne teneas placitum quod est in [035] comitatu tuo inter A. petentem et B. tenentem de tanto terræ10 cum pertinentiis [036] in N. quod idem A. clamat versus prædictum B. per breve nostrum [037] de recto, nisi duellum fuerit inde vadiatum, quia idem B. qui tenens