Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 52  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] vel quia ipse dominus nullam curiam habet, nec erit ut videtur ad superiores
[002] dominos capitales præterquam ad comitatum recurrendum, cum in
[003] brevi contineatur quod si talis nominatus non fecerit quod vicecomes
[004] immediate se intromittat. Item propter impotentiam domini capitalis,
[005] ut si warantus vocetur qui sit manens extra potestatem suam, vel forte
[006] deforcians alibi se essoniaverit de malo lecti quam infra potestatem domini
[007] sui, et ita quod milites mittere non possit licet dominus. Rex aliquando
[008] hoc faciat27 per breve suum. Item si tenens se posuerit in magnam assisam.
[009] Et aliæ sunt causæ infinitæ. Et si dominus capitalis rectum tenere inceperit
[010] et postea obierit, licet heres suus infra ætatem extiterit, propter hoc non
[011] cadit breve quia curia iudicabit. De summonitionibus vero ad curiam
[012] capitalis domini faciendis, quot28 esse debeant vel quot29 sursisæ vel quot30
[013] essonia fieri, nolo inserere huic tractatu propter diversas consuetudines
[014] quæ in diversis curiis diversimode observantur. Sed31 sciendum quod in
[015] visu petendo32 et in waranto vocando, aliquando et in exceptionibus
[016] proponendis et33 in duellis vadiandis, et in omnibus aliis quæ in curiis
[017] dominorum terminari possunt et debent, observari debent quæ in curia
[018] regia observantur.

Qualiter probatur defalta curiæ.


[020] CUM autem ita sit quod dominus capitalis rectum tenere nolit vel non
[021] possit et34 curia sua ita de recto defecerit, videndum erit qualiter defalta
[022] probari debeat quod loquela ad comitatum transferatur, et tunc quando
[023] loquela incipiat esse in comitatu et usque ad quod tempus capitalis dominus
[024] curiam suam petere possit, cum forte de recto non defecerit. Post
[025] defaltam curiæ domini capitalis statim ad comitatum accedat petens et
[026] ostendat ibi quod curia domini sui ei defecerit de recto, et secundum
[027] quosdam vadiata probatione defaltæ in manum servientis35 domini
[028] f.330] regis, vicecomes dicat servienti quod1 assumptis secum probis et
[029] legalibus hominibus statim accedat ad curiam illius domini capitalis, si
[030] curiam habuerit et curiam tenuerit, vel si curiam non habuerit, tunc ad
[031] locum ubi habuerit reseantisam,2 dum tamen hoc sit in feodo illo ubi
[032] terra est quæ petitur. Et si nihil horum habuerit vel fecerit, tunc sufficit
[033] si defaltam probet quo loco voluerit super feodum illud, secundum quod
[034] ipse dominus electionem habet tenendi curiam suam quo voluerit super
[035] feodum suum, cum extra de iure non liceat, et videat serviens si curia
[036] petenti defecerit de recto quod ipse ei rectum tenere noluerit vel non



Notes

27. facit, MA, LA; faciet, CM.

28. quæ, V, MG; quia, OC.

29. quæ, MG; quod, OC; om., CM.

30. quod, OC, MG.

31. et, OC, MG.

32. Om., OC, MG.

33. vel, OC, MG, CM.

34. vel, OC, MG; in, CM.

35. Om., OA, CE, Y, MA, MB, MC; servientem, OB.

1. Om., OB, MA, MB.

2. reseavertisam, reseanterisam, reservatur, reserte sursisam, MSS. var.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College