Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 51  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] dirigetur10 tale breve vicecomiti de iustitiando eum, quod non
[002] dicitur breve de recto, in hac forma.

Breve de servitiis et consuetudinibus vicecomiti de iustitiando ad faciendum servitium quod cognovit.


[004] REX vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod iustities talem quod iuste
[005] et sine dilatione faciat tali consuetudines et recta servitia quæ ei facere
[006] debet de libero tenemento suo quod de eo tenet in tali villa, ut in homagiis,
[007] releviis, redditibus, arreragiis et aliis, sicut rationabiliter monstrare
[008] poterit quod ei facere debeat. Ne amplius inde clamorem audiamus pro
[009] defectu iustitiæ. Teste etcetera. Si autem tenementum fuerit in burgo,11
[010] tunc dicatur sic: quod talis faciat tali recta servitia. Nulla tamen fiat
[011] mentio de consuetudinibus.

Qualiter placita transferuntur a curiis dominorum usque ad comitatum.


[013] CONSTAT ex præcedentibus quod quædam12 brevia de recto ex supra
[014] nominatis quæ in curia13 dominorum terminari debent, et quæ aliquando
[015] per defaltam dominorum qui14 rectum15 tenere vel16 nolunt vel non possunt
[016] transferuntur ad comitatum et ibi multis modis terminantur, nisi ita sit
[017] quod tenens se posuerit in magnam assisam, vel quod dominus rex ad
[018] instantiam petentis et17 aliquando ad instantiam tenentis,18 sed ex causa,
[019] f.329b] velit quod loquela ad curiam suam a comitatu transferatur,
[020] ideo per ordinem erit incipiendum a curiis dominorum ubi ipsi domini
[021] quandoque curiam tenent et quandoque eorum ballivi, ut19 si ipse petens
[022] tenere clamaverit de aliquo per liberum servitium qui velit et possit
[023] loquelam in curia sua deducere et terminare per duellum vel alio modo,
[024] qui quidem si nolit vel non possit multis de causis, vel propter impotentiam20
[025] vel propter aliquam21 dubitationem emergentem vel incidentem,
[026] et22 ita quod curia sua de recto tenendo petenti deficiat, tunc rite probata
[027] defalta per23 defaltam recti in curia domini capitalis, vicecomes rectum
[028] teneat per verba in brevi contenta, et si non feceris vicecomes hoc faciat.24
[029] Poterit quidem curia de recto tenendo deficere multis modis, ut si deforcians
[030] tenuerit de alio25 quam de eo de quo petens tenere clamaverit. Quia
[031] in hoc casu non habet dominus capitalis coertionem per26 quam deforciantem
[032] trahere possit ad curiam suam, propter quod de necessitate erit ad
[033] comitatum recurrendum. Item quia capitalis dominus omnino recusat
[034] tenere rectum, vel cum nemo sit vel inveniatur in curia qui rectum teneat



Notes

10. dirigitur, V, LA; dirigatur, MC.

11. burgagio, OB, MA, MB.

12. dicta, OC, MG; q. sunt, V.

13. sic, OA, MA; cur. (curiis?), MSS. gen.

16. Om, OB, MA, MB, CM, OC.

14-15. Om., OC, MG.

17-18. Om., OC, MG, CM (om. petentis . . . instantiam).

19. et, MG, LA.

20. innocentiam, OC, MG.

21. aliam, OC, MG.

22. vel, OB, MA, MB.

23. vel, OC, MG.

24. sic, OA, CE, Y, LA; faciet, OC, MG; fac., OB, MA, MB, CM.

25. aliquo alio, V, CM.

26. propter, OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College