Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 48  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] inde clamorem audiamus9 pro defectu recti. Teste etcetera. Vel sic: de tertia
[002] parte feodi unius militis in tali loco vel villa quam clamat tenere
[003] de te et quam talis ei deforciat. Si autem servitium sit militare, tunc
[004] sic: per servitium feodi unius militis, vel dimidii vel quartæ partis feodi
[005] unius militis, vel per servitium tot denariorum quando quadraginta
[006] solidi capiuntur de scuto, vel10 per servitium tot11 denariorum quando duæ
[007] marcæ vel viginti solidi capiuntur de scuto. Vel sic: per servitium12 unde
[008] tot carucatæ faciunt feodum unius militis. Vel sic: per servitium unde
[009] tot bovatæ vel tot virgatæ13 faciunt feodum unius militis pro omni servitio.
[010] Et notandum quod in servitio militari non dicitur per liberum servitium,
[011] et ideo quia constat quod feodum tale liberum est,14 nec etiam
[012] nisi15 quantitas feodi exprimitur in quantitate terræ petitæ non apponitur
[013] aliquod servitium, quia in quantitate feodi ostenditur quantitas servitii.
[014] Sunt autem infinita servitia et diversa et innumerabilia in brevi de recto
[015] secundum quod sunt a dominis capitalibus feoffatoribus constituta.
[016] Et ideo non possunt in scripto comprehendi omnia. Fit etiam feoffamentum
[017] aliquando sic et breve sic: quod clamat tenere de te per liberum
[018] servitium inveniendi tibi unum servientem equitem ad eundem tecum
[019] f.328b] in exercitum in Walliam, ad summonitionem tuam et custum
[020] suum vel ad16 custum tuum pro omni servitio. Vel sic: per liberum servitium
[021] sequendi curiam tuam vel portandi brevia tua infra17 regnum
[022] Angliæ, ad summonitionem tuam et custum tuum vel custum suum pro
[023] omni servitio. Vel sic: per servitium unius asturcii sori vel unius espervarii
[024] sori, vel per servitium unius paris calcarium18 deauratorum vel albarum
[025] cyrotecarum pro omni servitio, et sic de aliis secundum formam cartarum
[026] et feoffamentorum. Fit etiam aliquando servitium annuum et servitium
[027] militare simul et pro eadem terra, et tunc in brevi proponendum est
[028] servitium annuum sic: per liberum servitium decem solidorum per annum,
[029] et tunc dicatur, et per servitium feodi unius19 militis pro omni servitio,
[030] quia si hæc determinatio per annum postponeretur20 huic ultimæ clausulæ,
[031] sic referetur21 ad totum præcedens, et ita sequeretur inconveniens, quia
[032] servitium militare22 non est annuum. Si terra partibilis sit inter aliquos,
[033] tunc fiat tale breve.

Breve de recto si terra partibilis sit de socagio.


[035] REX tali23 domino24 salutem. Præcipimus tibi quod sine dilatione plenum



Notes

9. habeamus, OA, CE, MG.

10. vel sic, V, OC, MG, MA.

11-12. Om, OC, MG.

13. v. terræ, V, CM.

14. Om., OB, MA, MB.

15. sic, OA, CE, LA, MC, MG, OC; ubi, OB, MA, MB; ibi, CM; om., Y.

16. Om., OB, MB, CM, LA, MA (om., ad custum).

17. per, OB, MA, MB, Y, CE; om., OA.

18. calcariorum, OB, MA, MB.

19. et, OC, MG.

20. præponeretur, proponeretur, MSS. var.

21. videretur referri, OC, MG, CM, LA, MC.

22. Om., OB, MA, MB.

23-24. vicecomiti, OC, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College