Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 47  Next    

Go to Volume:      Page:    




BREVE DE RECTO


De tractatu super breve de recto.


[003] EXPEDITO tractatu de assisis et recognitionibus quæ proditæ sunt
[004] super35 iure possessorio36 ad seisinam propriam vel alicuius antecessoris
[005] ut de feodo recuperandam, et similiter expedito tractatu placitorum
[006] de ingressu, consequenter agendum erit de placito super iure et
[007] proprietate, de seisina propria vel alicuius37 antecessoris, de tenemento
[008] vel alio38 iure de quo antecessor non obiit seisitus ut de feodo, et ubi in
[009] iudicium deducitur et terminatur utrumque ius simul, tam39 possessionis
[010] f.328] videlicet40 quam proprietatis, secundum quod inferius dicetur et
[011] ibi ratio quare. Placitum vero de recto ultimum sibi locum vindicat in
[012] ordine placitorum, quia quicumque in hoc placito semel amiserit per
[013] iudicium vel per assisam vel per duellum numquam ad aliam actionem
[014] habebit regressum, quia semper obstabit ei1 exceptio rei iudicatæ. Et tale
[015] erit iudicium reddendum, scilicet quod petens recuperet seisinam suam
[016] quiete sibi et heredibus suis de prædicto tali tenente et heredibus suis
[017] imperpetuum. Per iudicium dico quia secus est si per defaltam, aliquando
[018] habita distinctione sicut inferius de defaltis. Et si quis semel egerit per hoc2
[019] breve de recto qualitercumque ut prædictum est, si suo3 loco impetretur
[020] numquam postmodum ad actionem super possessione regressum habebit,
[021] et maxime cum placitum per breve de recto utrumque ius, tam possessionis
[022] quam proprietatis, ut paulo ante dictum est comprehendat. Et quia variæ
[023] sunt formæ brevium de recto, ideo de formulis videamus, et imprimis de
[024] illis quæ aliquando terminantur in curiis dominorum4 quarum hæc est
[025] prima.

De forma brevium.


[027] REX tali5 N.6 salutem. Præcipimus tibi quod sine dilatione plenum rectum
[028] teneas tali de tanto terræ cum pertinentiis in tali villa quod7 clamat
[029] tenere de te per liberum servitium tanti per annum pro omni servitio, et
[030] quod talis ei deforciat. Et nisi feceris vicecomes faciat,8 ne amplius



Notes

36. p. et, OC, MG.

35-36. Om., OB, MA, MB.

37. Om., OB, MA, MB.

38. aliquo, OC, MG; aliquo alio, V.

39. causa, OA, CE.

40. Om., OB, MA, MB, CM.

1. Om., OB, MA, MB.

2. Om., OB, MA, MB.

3. in solo, OC, MG.

4. d. suorum, V, OC, MG.

5-6. tali episcopo, V; vicecomiti, OA, CE; vic. vel tali N., OC, MG; tali domino, OB; tali, MA, MB.

7. quam, MA, CM.

8. sic, OA, Y, CE; fac. (= faciat?), OB, MB, CM, MC, MG, LA; faciet, OC, MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College