Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 49  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] rectum teneas talibus de tanto terræ cum pertinentiis in tali villa quod
[002] clamant25 esse rationabilem partem suam quæ eos vel eas contingit de libero
[003] tenemento quod fuit talis patris vel matris, avi vel aviæ, avunculi vel
[004] amitæ suæ in eadem villa, et tenere de te per liberum servitium tanti
[005] per annum pro omni servitio, quod talis eis26 deforciat. Et nisi feceris
[006] vicecomes talis faciat.27 Ne amplius inde clamorem audiamus pro defectu
[007] recti. Teste etcetera. Vel sic: quod clamant28 esse de rationabili parte sua
[008] quæ eos contingit de libero tenemento quod fuit talis29 patris vel matris,
[009] avunculi vel amitæ ut supra.

Breve de recto ballivis sokæ vel custodibus honorum.


[011] REX ballivis30 sokæ de tali loco vel custodi honoris talis salutem. Præcipimus
[012] tibi quod sine dilatione plenum rectum teneas31 tali de tanto
[013] terræ cum pertinentiis in tali villa quod32 clamat tenere de prædicta soka
[014] vel de prædicto honore, per liberum servitium tanti per annum pro omni
[015] servitio, quod talis ei deforciat. Et nisi feceris talis vicecomes faciat.33
[016] Ne amplius inde clamorem audiamus pro defectu recti. Teste etcetera.

Breve de recto si quis tenere debeat in capite de rege.


[018] REX vicecomiti tali34 salutem. Præcipe tali quod iuste et sine dilatione
[019] reddat tali tantum terræ cum pertinentiis in tali villa quod clamat esse
[020] ius et hereditatem suam, et tenere de nobis in capite, et unde queritur
[021] quod prædictus talis ei iniuste deforciat. Et nisi fecerit et idem talis
[022] fecerit te securum de clamore35 suo prosequendo, tunc summone per bonos
[023] summonitores præfatum talem quod sit coram iustitiariis nostris apud
[024] Westmonasterium tali die ostensurus quare non fecerit. Et habeas ibi36
[025] summonitores37 et38 hoc breve. Teste etcetera. Si terra teneri debeat de
[026] herede qui est infra ætatem, tunc fiat tale breve.

Breve de recto custodi ubi heres fuerit infra ætatem.


[028] REX custodi terræ et39 heredis talis salutem. Præcipimus tibi quod iuste
[029] et sine dilatione plenum rectum teneas tali de tanto terræ cum pertinentiis
[030] in tali villa, quod clamat tenere de prædicto herede per liberum servitium
[031] tanti per annum pro omni servitio, quod talis ei deforciat. Et nisi feceris
[032] vicecomes talis faciat.40 Ne amplius etcetera.

Breve ballivis maneriorum secundum consuetudinem maneriorum.


[034] REX ballivis suis de tali villa salutem. Præcipimus vobis quod sine dilatione



Notes

25. clamat, OC, MG.

26. ei, OB, MA, MB, CM, MG, Y.

27. sic, CE, Y, LA, MB; faciet, OC; facit, OA; fac. (= faciat?), MSS. var.

28. clamat, OA, OB, MG; clam., MSS. var.

29. Om., MC, LA.

30. ballivo, V; vicecomiti salutem vel ballivo de tali loco, OC, MG (ballivo sokæ de tali loco).

31. teneatis, V, CM; sic, MSS. gen.

32. quæ, OC, MG.

33. faciet, OC; fac. (= faciat?), MSS. gen.

34. Om., OB, MA, MB, OC, MG, Y.

35. clamio, CE; clam., MSS. gen.

36. Om., OA, CE, OC, MG.

37-38. Om., LA, MC.

39. vel, OC, MG.

40. faciet, OC; fac. (= faciat?), MSS. gen.; f. etc., MSS. var.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College