Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 46  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] igitur tenenti20 illam partem eligere quam petens probare non
[002] possit, et incerta erit probatio petentis donec tenens elegerit. Poterit enim
[003] petens ius habere in re petitia, et tamen21 ingressus non erit talis ut proponit,
[004] vel e converso. Poterit etiam esse quod petens ius habeat in re et quod
[005] talis sit ingressus ut proponitur, quo casu cum tenens non teneatur ad
[006] duas22 defensiones nec petens per consequens ad duas probationes, et
[007] facta electione probare possit illam quam tenens elegerit, hoc erit tenenti
[008] periculosum: et quia cum elegerit ius videtur tacite innuere per consequens
[009] ingressum esse talem ut proponitur, et e converso. Cum autem tenens
[010] elegerit defensionem iuris23 contra intentionem et probationem petentis,
[011] aliam habebit electionem utrum videlicet se ponere voluerit in magnam
[012] assisam vel defendere per duellum, secundum quod inferius dicetur in
[013] causa proprietatis per breve de recto, et maxime si tales sint personæ
[014] f.327b] petens24 et tenens quod inter eos iacet magna assisa vel duellum.
[015] Si autem coniunctæ sint personæ25 et sit26 ius descendens utriusque27
[016] de uno stipite, sicut inter fratres antenatum et postnatum, avunculum et
[017] nepotem, ubi locum habebit computatio quis eorum sit heres propinquior,
[018] et cum propinquitate constiterit quamdiu casus regis duraverit numquam
[019] ad iudicium procedetur. Cum autem breve de recto ut prædictum est
[020] per narrationem petentis et responsionem tenentis qui ingressum elegerit
[021] vertatur ad breve de ingressu, extunc deficiunt tenenti dilationes et
[022] essonia28 de malo lecti quæ ei competebant antequam tenens ingressum
[023] elegerit,29 et extunc procedendum erit sicut per breve de ingressu. Si
[024] autem defensionem iuris elegerit, tunc fiat30 per omnia sicut dictum est
[025] supra inter extraneas personas et coniunctas. Et in fine notandum quod
[026] si inter coniunctas personas in placito per breve de recto et per narrationem
[027] adiciatur de ingressu, non expedit tenenti quod se teneat ad
[028] ingressum, quia si talis sit ingressus ut proponitur et31 probari possit, et
[029] tenens cum ingressum elegerit et32 per consequens innuat tacite tale ius
[030] esse petentis ut proponitur,33 probato ingressu non obstante casu regis
[031] petens obtinebit. Si autem ad defensionem iuris se tenuerit, sive talis sit
[032] ingressus ut proponitur sive non, facta computatione parentelæ quamvis
[033] constiterit quis eorum sit heres propinquior, numquam procedet iudicium
[034] propter casum regis, nec aliud umquam34 in causa proprietatis inter coniunctas
[035] personas durante casu, dum tenens ad defensionem iuris se
[036] tenuerit.



Notes

20. Om., OC, MG, CM, MC, LA; petenti, OA (+marg.).

21. tunc, OC, MG.

22. d. defendere, OC, MG.

23. Om., OB, MA, MB.

24. petentis, OC, MG.

24-25. Om., OA, CE, OB, MA, MB, Y.

26. sic, MA, OC, MG, MC, LA.

27. utrisque, MC, LA; utrique. V.

28. esson. (essonium?), MSS.

29. sic, MSS. gen.; eligeret, V. OA, CE, Y.

30. fiet, OA, CE, OC, CM, Y.

31-33. Om., OA, CE, OB, MA, MB, Y.

32. sic, CM; om., OC, MG, MC, LA.

34. numquam, OC, MG, MC, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College