[001] iure et cuius seisinam petierit, non autem in persona eius qui ad terminum [002] annorum tenuerit sicut firmarius, ut si ad terminum alicui tradiderit et [003] f.327] finito termino illo terminum suum repetere velit. Idem1 dici [004] poterit de eo qui tenuerit ad terminum vitæ quocumque modo ut liberum [005] tenementum et2 illud3 dimiserit ad terminum, et4 finito termino repetere [006] velit quod dimisit. Item illud idem dici poterit de eo qui non tenuerit nisi [007] in feodo tantum sine iure mero, id est sine usu et expletiis, et tales licet ius [008] habuerint quale quale, sicut ius possessorium, non tamen petere poterunt [009] ius proprietatis nec in iudicium deducere, quia tale5 ius non habent. Cum [010] igitur competat alicui utrumque ius, videlicet possessionis et proprietatis, [011] et petat per breve de ingressu seisinam propriam vel alicuius antecessoris [012] ut ius et hereditatem suam vel maritagium suum, cum6 expressione tali [013] vel sine, et sic dicat in fundatione intentionis suæ, Peto tantum terræ cum [014] pertinentiis ut ius meum etcetera, et unde ego vel talis antecessor meus fuit7 [015] seisitus in dominico suo ut de feodo tempore talis regis, capiendo expletia [016] ad valentiam tanti, et de tali descendit ius illius8 terræ tali, et sic per omnia [017] sicut per breve de recto usque ad petentem. Et tunc adiciat: et unde9 [018] idem talis non habet ingressum nisi per talem etcetera. Et ita quod faciat [019] mentionem de ingressu statim10 incipit breve de ingressu11 esse breve de [020] recto ex narratione petentis, cum tenens ingressum12 elegerit. Et cum in13 [021] electione tenentis sit ab initio in responsione sua utrum se tenere voluerit [022] ad defensionem iuris vel ingressus, omnia habebit remedia et omnes dilationes [023] quæ ei competere possent14 per breve de recto, saltem quousque [024] elegerit defensionem iuris vel ingressus. Et si defensionem iuris elegerit, [025] remaneat loquela sicut per breve de recto. Si autem defensionem ingressus, [026] quod tunc desinat esse breve de recto et iterum redeat ad naturam suam [027] sicut per breve de ingressu. Cum autem petens ab initio in15 intentione sua [028] proponat utrumque, scilicet ius et ingressum, oportet quod offerat se [029] probare utrumque nisi tenens velit ius suum recognoscere. Ad cuius [030] intentionem et probationem oportet tenentem utrumque defendere, [031] habebit tamen electionem quam istarum16 defensionum subire voluerit, [032] iuris videlicet vel ingressus. Utramque17 vero subire non tenetur cum una [033] sufficiat per se sine alia, quia cum petens ius suum proponat et ingressum, [034] si in probatione unius deficiat erit quasi deficeret18 in probatione utriusque [035] propter coniunctionem copulativam19 et quæ utrumque coniungit. Expedit