Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 42  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ad recognoscendum si prædictus A. pater B. aliud ius vel alium ingressum
[002] habuit in prædictam terram quam per prædictam C., quæ terram illam
[003] tenuit50 in dotem de dono prædicti D.51 quondam viri sui cuius heres ipse
[004] E. est, scilicet qui petit, sicut idem E. dicit, vel si ingressum habuit52
[005] in terram illam per prædictum D. qui terram illam ei dedit per cartam
[006] suam, et inde eum posuit in seisinam ita quod attornavit53 eidem A.
[007] servitium C. de prædicta terra ut idem B. dicit. Et interim etcetera. Et
[008] hoc sufficiat de inquisitionibus ad præsens.

Si iurata summonenda sit coram iustitiariis.


[010] SI autem54 aliqua iurata summonenda fuerit coram iustitiariis vel coram
[011] ipso rege, quæ aliquando fuit coram quatuor iustitiariis assignatis, tunc
[012] fiat tale breve. Rex vicecomiti salutem. Præcipimus tibi quod iurata55
[013] quæ summonita fuit coram dilectis et fidelibus nostris etcetera, in adventu
[014] ipsorum56 in partes illas inter tales de tanta terra cum pertinentiis in tali
[015] villa, et quæ iurata nondum capta est ut idem talis recordatur, venire
[016] f.326] facias coram iustitiariis nostris etcetera in eodem statu in quo
[017] summonita fuit coram præfatis1 talibus. Et habeas etcetera. In quo casu
[018] si recognitores non venerint, tunc fiat tale breve. Præcipimus2 tibi quod
[019] habeas coram etcetera ad talem terminum corpora A., B., C., recognitorum3
[020] iuratæ summonitæ in curia nostra etcetera, inter tales de tanto
[021] terræ etcetera, ad faciendam4 iuratam illam, vel5 ad faciendum6 iuratam
[022] illam7 cum aliis ad hoc electis. Præcipimus etiam quod loco talis unius
[023] electorum qui obiit vel qui amotus est, ponas alium militem et illum
[024] habeas ad prædictum terminum ad faciendum8 iuratam illam simul
[025] etcetera. Vel sic: Præcipimus tibi quod in iurata quæ summonita est
[026] etcetera,9 inter tales de tali re ponas sex liberos et legales homines alios a
[027] præelectis et qui non sint10 essoniabiles, et eos habeas11 coram etcetera.
[028] Ita quod iurata illa non remaneat pro defectu recognitorum, qui interim
[029] tenementa illa videant etcetera.

Si firmarius petierit seisinam propriam.


[031] INTER cetera in fine notandum quod cum quis firmarius petierit seisinam
[032] propriam, hoc facere poterit etsi non habuerit ius in re sive in tenemento,
[033] et illud alicui dimiserit ad terminum qui præteriit, quia quodam modo
[034] ius habet possessorium quale quale,12 quare13 competat ei actio de dimissione



Notes

50. habuit, MC, LA.

51. Om., OB, MA, MB.

52. habuerit, MA, MB, CE.

53. alternavit, OC, MG, LA.

54. Om., OA, CE, OB, MA, Y.

55. iuratam, OC, CE, MC, LA.

56. illorum, OB, MA, MB.

1. prædictis, OC, MG.

2. Rex vicecomiti salutem. P., OB, MA, MB.

3. recognitores, MA, CM; rec., MSS. gen.

4. sic. MA; faciend,, MSS. gen.

6. sic, OA; faciend., MSS. gen.

5-7. Om., OB, MA, MB, CM.

8. sic, OC; faciend., MSS. gen.

9. Om., MC, LA, CM.

10. sunt, OC, MA, MB.

11. Om., OC, MG,

12. Om., OC, MG, CM.

13. Om., OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College