[001] propria et facto proprio. Quod si in feodo, tunc expirat sua actio et [002] incipit competere proprietario, vel de nova disseisina vel de ingressu vel [003] de mero iure per breve de recto, secundum quod tenuerit ad vitam quocumque [004] modo ut de14 libero tenemento,15 vel in feodo sibi et heredibus suis [005] sine usu et expletiis tantum, vel cum usu et expletiis ut de iure mero.
Qualia brevia non vertuntur ad brevia de recto per narrationem, quia ille qui petit non habet nisi liberum tenementum.
[007] SI autem ille dimiserit qui tantum tenuerit ad terminum vitæ, et de [008] seisina propria petierit per ingressum ubi alius habuerit proprietatem, [009] feodum scilicet et ius merum, tale breve numquam vertetur per narrationem [010] ad breve de recto. Eodem modo si quis petierit per ingressum [011] tenementum quod dimisit ad terminum et quod tenuit tantum in feodo [012] sine usu et expletiis, numquam vertetur tale breve de ingressu per narrationem [013] ad breve de recto. Si autem petierit de seisina propria quod [014] tenuit ut liberum tenementum et in feodo cum usu et expletiis et sic de [015] iure mero, tunc competere poterunt petenti duæ actiones et uti poterit [016] qua voluerit. Et etiam una electa, vertitur quandoque una in aliam. [017] Competit enim ei breve de ingressu vel breve de recto. Et si breve16 de [018] ingressu eligitur ubi omnia prædicta concurrunt, et petens fundaverit [019] intentionem suam et docuerit de iure suo et17 quod ad ipsum pertineat [020] actio, tunc proponat ingressum et illum probet per patriam vel per [021] instrumentum ut supra dicitur.
Qualiter et quæ vertuntur.
[023] ET si primo proposuerit ingressum et postea velit docere de mero iure [024] suo per descendum, sic vertitur breve de ingressu ad18 breve de recto [025] f.326b] et19 coniungitur una actio cum alia, sed20 per breve de recto vel [026] per breve de ingressu per iuratam, secundum quod tenens elegerit, totum [027] terminabitur negotium. Et ideo habet tenens electionem, quia sicut21 [028] petenti plures competant actiones22 et uti poterit qua voluerit, eodem [029] modo si tenenti plures competant23 responsiones sive24 exceptiones peremptoriæ [030] quæ terminant negotium, uti poterit pro voluntate sua quacumque [031] illarum voluerit quatenus tempus et probatio permiserint,25 ut si se tenuerit [032] tenens ad ingressum, cavendum erit quod terminus non excedat [033] tempus assisæ mortis antecessoris26 ita quod deficiat probatio de proprio [034] visu et auditu. Et si se tenuerit ad rectum, extunc27 sicut per breve de [035] recto erit procedendum postquam tenens se posuerit in magnam assisam