[001] cum pertinentiis in tali villa, quam C. in curia nostra etcetera clamat [002] ut ius suum versus prædictum B., vel si idem B. alium ingressum non [003] habuit in terram illam cum pertinentiis quam per hoc quod se intrusit in [004] terram illam30 post mortem prædicti A. patris sui, cui prædictus C. [005] f.325b] terram illam dimisit ad terminum qui præteriit ut dicitur, [006] quia tam prædictus etcetera. Et hæc exempli causa sufficiant, quia infiniti [007] sunt ingressus et formæ brevium infinitæ, et31 variantur32 formæ [008] inquisitionum multipliciter, et sæpius secundum varietatem brevium et [009] responsionum. Et de33 quibus omnibus cum sint infinita mentio fieri [010] non poterit.
Item breve si per uxorem quæ non nisi dotem etcetera.
[012] ITEM si uxor alienaverit dotem et dicatur in brevi de ingressu: et in [013] quam talis non habet ingressum nisi per talem quæ fuit uxor talis, quæ34 [014] terram illam ei dimisit et quæ non nisi dotem inde habuit de dono talis [015] quondam viri sui, post mortem cuius terra illa reverti debuit ad talem [016] sicut ad warantum de dote sua, si tenens ingressum illum per talem defendat [017] et dicat quod nullum habet ingressum per prædictam uxorem, sed per [018] talem antecessorem ipsius petentis cuius heres ipse est, qui terram illam [019] ei dedit per cartam suam quam profert et quæ hoc testatur, si ex parte [020] adversa replicetur quod carta valere non debeat eo quod facta fuit dum [021] donator non fuit compos suæ35 mentis,36 tunc fiat ut supra, quia cognoscit [022] quodam modo cartam et donum, licet invalidum et de iure irritandum. [023] Item si carta omnino dedicatur, vel dicatur quod valere non debeat quia ille [024] qui donasse debuit nullam omnino seisinam inde habuit, tunc petens [025] probet37 dictum suum si possit. Sed38 simplici voci suæ non erit credendum [026] nisi sufficientem habeat probationem, nisi ita sit quod credendum sit ei et [027] simplici voci suæ cum causæ cognitione. Et quo39 casu tenens se ponat40 in [028] iuratam per hæc verba. Sed videndum erit utrum ille qui dedit heres fuit41 [029] et42 warantus de dote mulieris vel43 extranea persona. Quod si non, non44 [030] valeret donatio: sed45 sic, valere poterit. Potest enim dare heres id quod [031] suum est, scilicet proprietatem, ius et feodum, et46 attornare donatario [032] servitium ita quod uxor tenens quoad47 vixerit48 habeat liberum tenementum. [033] Et si uxor tenens dum vixerit se dimiserit et donatario seisinam [034] suam49 reddiderit, non habet propter hoc donatarius ingressum per uxorem [035] sed per heredem, quod secus esset si tantum per uxorem. Ideo dicatur: